BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Eph » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 420

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


maiori minorive distantia maius minusve obiectorum incrementum oriri, quia,
iuxta distantiae mensuram, contrahi producique postulat instrumentum? En, illum
recitari iterum iubeo: Asseruimus, obiecta tubo optico visa, quo propinquiora
fuerint, eo augeri magis, minus vero quo remotiora. Nihil verius. Galilaeus
negat. Quid, si fateatur? Quaero enim ex illo, cum tubum illum suum et quidem
optimum in manus acceperit, si forte rem intra cubiculi aut aulae spatia inclu-
sam intueri voluerit, an non is longissime producendus sit? Ita est, ait. Si vero
rem longe dissitam e fenestra eodem instrumento spectare libuerit, contrahen-
dum illico dicet, atque ab immani illa longitudine breviorem redigendum in
formam. Quod si productionis huius contractionisque causam quaesiero, ad na-
turam utique instrumenti recurrendum erit; cuius ea conditio est, ut ad propin-
quiora intuenda, ex opticae principiis, produci, ad remotiora vero spectanda
contrahi, postulet. Cum ergo ex productione et contractione tubi, ut ait ipse,
necessario oriatur maius minusve obiectorum incrementum, licebit iam mihi ex
his huiusmodi conficere argumentum: Quaecumque non aliter quam productiore
tubo spectari postulant, necessario augentur magis; et quaecumque non aliter
quam contractiore tubo spectari postulant, necessario augentur minus; sed pro-
pinqua omnia non aliter quam productiore tubo, longe vero remota non aliter
quam contractiore tubo, spectari postulant: ergo propinqua omnia necessario augen-
tur magis, longe vero remota necessario augentur minus
. Hic ergo locus ille
est icona nota , ubi confidenter adeo in sola obiectorum remotione minus eorumdem incre-
mentum repositum a me asserit Galilaeus. Hinc suae vaticinationis prima ducit
rudimenta; nempe ego sum, qui perpetuo in alienis dictis exponendis mentior,
qui non dicta pro dictis allego, qui mihi quae oppugnem confingo; Galilaeus vero,
verax perpetuo vates, collimat semper.
Mirum sane artificium! Dixeram, longe posita minus augeri quam propinqua,


pagina successiva »
 
p. 420