BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 421

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


quia ad illa tubus contrahitur, ad haec producitur. Sed cum positio haec longior
aliquanto esset, quam ut illam totam simbella tam exigua caperet, secanda Sim-
bellatori fuit in partes, quas seiunctim expenderet. Primam igitur partem examini
primum admovit, hoc est ea verba: minus longe posita augentur, quam propin-
qua, cum subito, En, inquit, Sarsius in sola distantia causam minoris incrementi
reponit; sed distantia causa est per accidens; aequivocat ergo a causa per accidens
ad causam per se. Mox partem alteram simbellae imposuit, hoc est tubi productio-
nem contractionemque examinavit, atque illico exiliens, En, inquit, Sarsius loco
cedit et receptui canit, aliasque nondum allatas minoris incrementi causas affert.
Argute profecto! At si grandior aliquanto fuisset simbella, ac totius positionis
simul capax, advertisset Galilaeus, causam simul remotam ac per accidens, hoc est
distantiam, et proximam ac per se, contractionem videlicet tubi, a me allatam. Sed
nimirum perinde fecit atque is, qui solus in pugna relictus, gemino adhuc hoste
superstite, astu (quando aliter non poterat) numerosum hostem seiunxit, quo fa-
cilius cum singulis pugnaturus utrumque confoderet. Sed hic non astu pugnatur,
sed rationum pensatur pondus. Tu ergo ne diviseris, quae a me simul prolata sunt:
sic enim me nunquam loco motum, sed meo semper in gradu stetisse, comperies.
Caeterum ubi dixi, Magistrum meum, cum in suo Problemate ex pari in-
cremento intulit parem planetarum et cometae remotionem, non tam quaesisse
incrementi causam, quam effectum ipsum, nil aliud volui, nisi ipsum eo loco non
multum laborasse, essetne distantia vera ac propria minoris incrementi causa
an non, nihilque voluisse demonstrative ac veluti per causas statuere, sed ex
quadam tantummodo apparentium aspectuum similitudine probabiliter similem
arguere obiectorum distantiam, sive illa causa vera esset ac proxima, sive saltem
verae ac proximae, ut plurimum, annexa. Ut enim, cum oris lineamenta similia
ac pene eadem in pluribus intuemur, probabili quadam coniectura ducimur ut
suspiciemur, iisdem illos parentibus genitos, neque perperam nos id coniecisse quis
dixerit, quod ea oris similitudo diversissimis etiam natis parentibus saepe con-
tingat; ita ex illo cometae ac siderum simili aspectu similem prope distantiam
non omnino perperam intulimus, cum id non quasi necessario, sed probabiliter
tantum intulerimus. Nihil igitur est, cur tanto studio contendat Galilaeus, e pari
luminosorum incremento demonstrative inferri non posse parem eorum distan-
tiam, quam non nisi inde probabiliter coniicimus. Nam, si nihil ex cometa per
telescopium inspecto inferri potest ad eundem inter superna illa lumina proba-
biliter reponendum, quid est quod Iohannes Faber, mihi semper aequissimus,
opportune canit non olor modo, sed et aquila ac plane lynceus mihi prospicit,
dum enumeratis reliquis telescopii ludibus etiam illam addit, eius scilicet bene-
ficio cometam coelo assertum:
Nec dum finis adest: fulgentes crine cometae
Hoc oculo siduunt nobiliore loco?


pagina successiva »
 
p. 421