BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alexander Aphrodisiensis - Quaestiones » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 422

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


Quo enim alio modo id telescopio acceptum referat cometa, quod siderum nobi-
liore loco donatus sit, nisi quia se nobis pari cum sideribus incremento mon-
stravit? An et huic sibi amicissimo ideo succenserat Galilaeus, quod eius dum
laudes persequitur, meis se aequiorem rebus ostenderit? Caetera huius examinis
levissima sunt, uni simbellae pensanda.

Examen XVIII.

Miro hactenus artificio, quae simul a me prolata fuerant, seiunctim expendit
Simbellator; nunc separatim a me dicta, quasi iuncta sugillat. Cum enim dixissem,
ex Sidereo Nuntio audiisse me, inter coelestia lumina quaedam propria luce ful-
gere, hoc est Solem ac fixa in firmamento sidera, alia a Sole lumen mutuari,
hoc est Planetas; mox, alio veluti gradu facto, addidissem, observatum praeterea
ab eodem Galilaeo, stellas maxime inane illud lucis coronamentum adamasse,
planetas verso, Lunam praesertim, Iovem atque Saturnum nullo fere huiusmodi
fulgore vestiri, Martem autem, Venerem atque Mercurium, ex Solis vicinia, radio-
sam illam stellarum vestem et scintillationem etiam imitari; respondet, mentiri
nunc quoque me icona nota , dum haec omnia ab se in Nuntio Sidereo dicta pronuncio;
solam Lunam detonsam sibi et calvam semper fuisse; planetas vero reliquos et
fixa sidera, comata.
Sed, primum, nec ipse quidem asserui, omnia haec ex Nuntio Sidereo haberi,
sed illud unum, coelestia scilicet inter lumina, quaedam propria, quaedam Solis
luce, fulgere; caetera aliunde me habuisse profiteor: ex hac igitur parte nihil
mentior. Quamquam, si ad Sidereum Nuntium illas quoque Epistolas spectare dixe-
rimus, quibus Solis maculas ac caetera omnia ab se in coelo observata prose-
quitur (quid enim nuntii nomen sibi aequius vendicet quam epistola?), haec omnia
ex Nuntio Sidereo habuisse me dixerim. Est autem quod Keplero etiam hoc no-
mine gratias agam, quod mihi in summo discrimine laboranti manum atque arma
opportune porrigat. Nunc igitur Galilaeum ipsum, in epistola ab eodem Keplero
in praefatione suae Dioptricae edita, loquentem audiamus; in qua cum prius
affirmasset, stellas propria luce fulgere, quod ad eas Solis lumen, utpote remotis-
simi, pertingere nequeat, ita pergit: Il principale fondamento del mio discorso è
nell'osservare io molto evidentemente con l'occhiale, che quelli pianeti di mano in
mano che si trovano più vicini a noi od al Sole, ricevono maggior splendore e più
illustremente ce lo riverberano (ex Solis igitur vicinia illustrius splendent planetae
et micant acutius; idque probatur Martis exemplo)
: e perciò Marte perigeo, e a
noi vicinissimo, si vede assai più splendido che Giove, ben che a quello di mole assai


pagina successiva »
 
p. 422