BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Cratylus » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 423

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae

inferiore, e difficilmente se gli può con l'occhiale levare quella irradiazione che
impedisce il vedere il suo disco terminato e rotondo; il che in Giove non accade,
vedendosi esquisitamente circolare (Iuppiter ergo calvum se ostendit, et minus
radiat);
Saturno poi per la sua gran lontananza si vede esattamente terminato, sì
la stella maggiore di mezzo, come le due laterali picciolissime, ed appare il suo
lume languido ed abbacinato, senza niuna irradiazione che impedisca il distinguere
i suoi tre piccioli globi terminatissimi
(Saturnus ergo, et ipse calvus, ne famulis
quidem suis comam permittit). Si ergo Lunae, quam ultro depilatam et calvam
Galilaeus profitetur, Saturnum quoque ac Iovem addideris, quos aut depiles aut
lanuginosos tantum haec ipsa epistola prodidit, nihil falsi asseruit qui dixit, ex
Galilaeo Lunam, Iovem atque Saturnum nullo fere huiusmodi fulgore vestiri. Fal-
sum tamen is asserit, qui haec se nusquam ac nunquam prodidisse
confidentissime asseverat icona nota . Non ergo neget Galilaeus, Saturnum ac Iovem un-
quam ab se inter detonsa sidera numeratos.
Illud quoque addideram, quando iam tot argumentis nobis constaret, cometam
supra Lunam statuendum, ac proinde quasi temporarium planetam habendum,
si verum praeterea id esset, corpora scilicet Solis luce fulgentia quanto minus
ab Sole abfuerint tanto fulgere clarius, micare fortius, cum idem fere hac ex
parte cometae quod Mercurio contingeret, hoc est non multo minus radiaret,
eumdem etiam non multo remotiorem a Sole statuendum.
Sed obiicitur primo, Id a me prius statutum esse quasi certum, quod erat pro-
bandum, cometam scilicet coelestem esse et Soli proximum; mox inde certam ei a
Sole distantiam assignatam, quod est ipsam conclusionem supponere, non probare.
Sed falsum est, id a me quasi certum poni quod erat probandum. Illud a me
adversus Aristotelem ponitur, cometam sublunarem flammam non esse, quod nec
ipse Galilaeus ex parallaxi a nobis observata evidentissime demonstratum nega-
verit: E finalmente il volerla mantenere uno abbruciamento, e costituirla sotto la
Luna, è del tutto impossibile, repugnando a ciò la piccolezza della parallasse, osser-
vata da tanti eccellenti astronomi con diligenza esquisita
: ac propterea illum quasi
temporarium planetam hebendum statui, quod etiam ex similitudine non una,
quae inter ipsum et planetas intercedit, probaveram. Hoc deinde posito, ex quan-
titate radiationis certam a Sole cometae distantiam coniici posse existimavi. Non
ergo conclusio ante principia posita est.
Sed obiicitur secundo, nulla in re cometam se planetis similem praebuisse,
ac proinde nihil fuisse cur ex hac similitudine temporarius haberetur planeta.
Numquid enim simili fulsit splendore? inquit: at quod lignum, quae nubes, quae
stipula, Solis imbuta lumine, non aeque resplendeat?
Ego vero, si una cum fumo


pagina successiva »
 
p. 423