BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Cratylus » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 424

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


fumantia quoque ligna ad Solem usque pertingerent, indeque nobis pari cum
planetis splendore fulgerent, si rotunda praesertim constarent figura, ac proprios
cierent motus, nisi aliunde nihi se ligna proderent, planetas dicerem. Sane, si
Galilaeo credimus, si quis e lunari globo Terram despiciat, hanc quoque planetam
Luna clariorem dicturus est. Si quid igitur rotundum supra Lunam collocatum
Solis splendore diu luceat, ac certo proprioque agatur motu, id ego planetam assero.
Cum ergo huiusmodi fuerit cometa, nihil mirum si instar planetae habitus sit.
Sed neque planetarum motum imitatus cometa est, inquit: neque enim iit qua
caeteri, neque in orbem progressus est, neque ullum denique ordinem in motu servavit.
Non iit qua caeteri. Sed si vim vocis simbella sustinet, vel ex hoc uno se
magis planetam probat, quod erravit.
Sed neque orbem motu descripserit. Hoc vero tam pronum est negare, quam affir-
mare: utrumque enim cum motu in linea recta apparente stare potest. Si tamen
non omnino orbem descripserit, fecit quod planetarum nonnulli sibi licere voluerunt,
cum ne ipsi quidem lineas circulares describant, sed aliter curvas.
Sed quid, quod nullum in motu ordinem servavit?
Huic Galilaei dicto omnes omnino omnium observationes repugnant, ex quibus
constat certis semper proportionibus cometae motum decrevisse. Quin ipsemet,
nisi cometico illi Discursui repugnet, idem fateri cogitur, cum in illo motus come-
tici partes SO, ON, NI, IF in recta linea DF aequales ponantur, et anguli visivi
certis proportionibus decrescentes. Haec de splendores ac motu.
Sed numquid materiam planetis similem sortitus est cometa? At illorum quidem
solidam ac duram esse, tornata et stabilis figura vel ad sensum prodit; huius vero,
hoc est cometae, fluxam atque instabilem, confusa et indistincta facies persuadet.
Esto sane fluxa ac labilis cometarum materia: nego tamen inde apte inferri,
illam a planetarum materia diversam esse, quamvis illorum stabilis ac perpetua
sit. Certe si crystallus ex aqua concrescit, aqua est non minus quam glacies:
haec tamen Solis calore liquescit, illa fervet impune et micat ardentius. Argilla
incocta, ac Solis tantum durata fervore, ubi immaduerit, solvitur; eadem, for-
nacis experta calorem, inter maris etiam procellas et undarum reciprocantium
motus suam servat figuram. Potuit ergo eadem esse cometarum et planetarum
materia, maneant licet hi, solvantur illi.
Iam, quod figuram attinet, fuit haec cometae rotunda atque distincta. Negat
Galilaeus. Nempe illi integrum amplius id non est; iam enim disertissime affir-
mavit. Nimirum id illi nunc recte conducit; at mox, ubi discrimen se evasisse
putaverit (namque et me iuvat vaticinari), disertissime id concedet. Atque ut
vaticinium evadat illustrius, locum, pagellam ac lineam, verba etiam ipsa, prae-
signabo: Ma si può ragionevolmente creder che la cometa sia un simulacro intero,
e non mutilato e tronco (Solis scilicet); chè così ne persuade la sua figura regolata
e con bella simmetria disegnata
. Si ergo cometa fida atque integra Solis imago est,


pagina successiva »
 
p. 424