BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius - De oculis » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 425

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


cum et circinatus et cincinnatus sit Sol, erit et cometa crinibus quidem longio-
ribus ornatus, tornato tamen capite ac rotundo icona nota .
Haec igitur, quando ita non sunt, cometam adeo planetis similem ostendunt, ut
non planeta pictus, quod Galilaeo videtur, sed verus plane, si praesertim visus
diutius fuisset, merito appellari potuisset.
Sed quid tu, Sarsi, inquit Galilaeus, Mercurium cum cometa contulisse te as-
seris? cum constet Mercurium eumdem totos eos dies solares inter radios ita deli-
tuisse, ut videri nulla ratione potuerit?
Audistis meram astronomiae medullam? Ecquis est qui ex hoc confidentis-
simo loquendi modo me Galilaeo plane depraehensum non existimet? At enim
pudet me crimen adeo ineptum diluere, quod ipsis astronomiae tyronibus falsum
illico appareat, et in caput statim recidat obtendentis. Diluendum est tamen,
quando sapientibus atque insipientibus debitor sum. Aio igitur cum astronomiae
magistris, Mercurio visionis angulum assignari graduum decem, ita ut quoties-
cumque is ab horizonte emerserit, Sole decem adhuc gradibus depresso, tunc con-
spici possit: primis autem cometae diebus, hoc est die 29 Movembris anni 1618,
fuit Mercurius in gr. 19. 35' Scorpii, cum latitudine boreali gr. 1. 5', Sole interim
gr. 6. 43' Sagittarii percurrente, ac proinde a Sole aberat gr. 17. 8'. Ex his, si bene
rationes subduxerit Galilaeus, inveniet in Romana latitudine, Sole 10 adhuc gra-
dibus sub horizonte depresso, Mercurium gradus iam quinque in verticali supra
horizontem obtinuisse: ex quo liquido intelliget, licuisse tunc nobis per otium et
quietem eumdem cum cometa componere, quod audacter adeo pernegavit. Keple-
rus certe eundem Mercurium die 21 iam viderat Augustae, hoc est in plaga
magis boreali, in qua eclyptica horizontem secat obliquius, ac proinde difficilius
quam Romae conspici poterat. Sic enim ipse: Mercurius apparuit in clara au-
rora clarissime, sed aurorae terminus multo superior Mercurio, quae non delebat
Mercurium, delevit reliquum inferius huius tractus. Tractus hic illi Trabs erat,
quam observabat. Distabat autem tunc a Sole Mercurius gr. 17. 44'; erat enim
in gradu 10. 53' Scorpii, Sole posito in 28. 37' eiusdem signi; par igitur semper
fuit Solis et Mercurii distantia. Si ergo Keplero videri tunc Mercurius potuit,
potuit multo facilius nobis etiam die 29, utpote in sphaera minus obliqua col-


pagina successiva »
 
p. 425