BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Sophistici elenchi » Svetonius Tranquillus, Gaius - De vita Caesarum » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 427

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


At ego, cum nudis oculis et tubo optico inspicienti cometici corporis veritatem
constare potuisse dixi, duo quasi certa posui: alterum est, de hominibus non
ratione tantum pollentibus, sed utentibus etiam, sermonem esse; alterum vero, ex
verissimorum collatione siderum id deprehendendum fuisse. Atqui vel ex hoc ipso
intelligas, Galilaeum supra simiolos sapere, quod nunquam is, ubi imaginem in
speculo suam inspexit, se congeminasse putavit, ac ne semel quidem latentem
post speculum Galilaeum alterum indagavit; nempe is non oculos corporis tantum,
sed et mentis habebat adhibebatque. Ita etiam, cum paleas, guttas herbis atque
oleribus insidentes, aliaque id genus tam clare ab Sole micantia offendit, nun-
quam brassicis aut lactucis lapsa coelo sidera insedisse existimavit; nempe ex
verissimorum collatione siderum Terrae quisquilias agnoscebat: At si quando hic
idem Galilaeus in lunarem orbem aut mundum illum Iovialem vi aliqua sub-
latus, ex aeternis plane illis collibus ac montibus humilem hunc Terrarum despi-
ceret globum, planetam Luna ipsa maiorem clarioremque se videre existimaret;
nec immerito, quando hunc ipsum in omnibus, planetis persimilem deprehende-
ret. Quibus porro in rebus cometa se planetis similem nobis ostenderit, praece-
denti examine satis est explicatum. Potuit igitur qui cometam inspexit, si, ut
oculis, ita mente uteretur, ex lucis, figurae ac motus conditionibus eius verita-
tem indagare, atque ab inanibus simulacris eximere.

Examen XX.

Ait primo, numquam sibi aut Mario excidisse, cometam ex vaporibus fumidis
in altum ultra umbrosum Terrae conum provectis ac Solis luce ebriis extitisse,
neque cometae materiam eamdem numero esse cum materia aurorae borealis. At
ego interim nihil moror, sit ne cometae atque aurorae borealis materia eadem nu-
mero; satis enim mihi est si eadem specie sit, sed longe rarior atque tenuior: neque
vim ullam positam volo in iis verbis, vapores fumidi, ac per me licebit pro vaporibus
exhalationes usurpare. Sed videamus quid Marius dixerit, quidve non dixerit: A me,
al quale non ha nel pensiero avuto mai luogo quella vana distinzione, anzi contra-
rietà, tra gli elementi ed i cieli, niun fastidio o difficoltà arreca che la materia in
cui s'è formata la cometa avesse talvolta ingombrate queste nostre basse regioni, e
quindi sublimatasi avesse sormontato l'aria e quello che oltre di quella si diffonde
per gl'immensi spazii dell'universo etc.
Cometae igitur materia, quidquid ea sit,
in altum ultra umbrosum Terrae conum provecta est. Illam vero aut fumidum
quid, aut fumido simile esse, quae sequuntur ostendunt: Anzi di simili sublima-
zioni di fumi, vapori, esalazioni o qualsisieno altre sottili e leggier materie ele-
mentari, parmi che spesse volte ne abbiamo degli altri rincontri. In oltre, che per
i celesti campi vadano simili fumosità vagando, e producendosi e dissolvendosi, quel
che prima sensatamente e poi dimostrativamente è stato proposto e provato dal


pagina successiva »
 
p. 427