Grassi, Orazio
Ratio ponderum Librae et Simbellae
nostro Academico delle macchie del Sole, ce ne rende in modo sicuri, che ragione-
volmente
non resta luogo di dubitarne
. Ex his satis apparet, quid de cometae ma-
teria
hoc loco statutum sit, esse videlicet aut exhalationes fumidas, aut quid
simile. Nunc ad rem propius.
Dixeram, si ex halitibus e Terra in altum subvectis cometa extitit, haud im-
merito
mirari me posse, illum per lineam rectam, ut voluerat Galilaeus, atque ad
perpendiculum ascendisse. Cum enim per eos dies vi maxima perflaret aquilo,
necesse fuit materiam illam, dum ab imis niteretur ad summa, inter prima cum
ventis luctantem longe lateque dissipari atque evanescere, aut certe a recto illo
cursu non parum deflectere .
At quid, inquit Galilaeus, si e Perside aut Sinensi regno hic vapor ascendit?
unde, ut certis accepimus nuntiis, exulantibus eo tempore omnino ventis, in summa
coelum malacia perstabat immotum?
At quid, Galilaee, si huius te mox dicti poeniteat? Age, sis: quam longe Roma
distare Persidem existimas? gradibus, ni fallor, aliqua saltem sui parte, 60. Si-
nense
vero regnum? toto, minimum, quadrante. Bene est, vaticinari iterum
libet . Tempus et locum praenuntio, pagellam ac lineam ad marginem indico,
ubi cometam vel in Tusculano natum optabis.
Sed demus, inquit, ex Italia cometae materiam ascendisse: potuit tamen ante
illos ventis infestos dies iter illud ingredi, ita ut prius ad orbem cometarium, a
Terra 470000 passuum millibus distantem, pervenire potuerit, unde primum fulserit,
quam e suis cavernis rurent venti.
Sed et hoc indictum voles, optabisque cometam haud magno a Terra dissi-
tum
intervallo. Cum enim examine 31 dixero, cometae ascendentis initium, v. g.,
distare Roma gr. 60, eumque in orbe cometario reposuero, tunc utraque tibi di-
stantia
nimis ampla videbitur, ac dices: Ma, Sig. Lottario mio, se l'avversario dirą
ch'ella non era tanto lontana a molte migliaia di miglia, e l'osservatore parimente
assai pił vicino, che farete voi del vostro sillogismo? che conchiuderete?
Nempe id
pagina successiva »
p. 428