BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Averroes - In De generatione animalium » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 384

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


seantur, si eodem pene tempore e sidereis regionibus citatissimis ad nos equis
profecti omnes eadem quae viderant enarrarint? icona nota Sed haec in aliorum causa.
Nunc ad me venio, cui inurbanitatis, primo, vitium obiicitur, quod Marii Gui-
duccii Disputationem de cometis alii adscripserim, nullaque honestissimi ac doctis-
simi viri habita ratione, librarioli eum loco ac descriptoris habuerim. Quamquam
vero nihil accusatione ista affertur, quod cometarum naturam locum motumve
expediat (quod unum praestari par fuerat), quia tamen, Urbano Principe,
inurbanitatis vitium maxime dedecet icona nota , pauca pro me in hac causa
loquar. Aio igitur, Marii ingenium atque eruditionem non vulgarem perspectam
mihi a multis annis fuisse, eumque mihi semper eo loco habitum, quo illum par
nobilitati virtus collocarat, neque unquam dubitasse me, an ea Disputatio, si
stylus dispositio ac scriptio universa spectetur, Marii foret. Caeterum, quia pla-
cita solum atque sententiae fuerant expendendae, quas et suas nunc
quoque fatetur Galilaeus, et Marius suae Disputationis initio eius-
dem esse affirmarat icona nota , cum quid hac in re sensissent alii, se prius expo-
siturum dixisset: Appresso vi proporrò quanto io, non affermativamente, ma solo
probabilmente e dubitativamente, stimo in materia così oscura e dubbia potersi dire:
dove vi proporrò quelle conghietture che nell'animo del vostro Academico Galilei
hanno trovato luogo, le quali, traendo origine da quel nobile e sublime ingegno che,
mediante etc., non dubito che non vi debbano al pari delle altrui conclusioni esser
graziose e care. Così fusse conceduto a me di saperlevi vivamente spiegare, ché io
non pregerei meno la lode di essere stato buon copiatore icona nota , di quella che hanno


pagina successiva »
 
p. 384