BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Sophista » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 429

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


demum concludam, Galilaeum non diu sibi constare: usque adeo ductilem, facilem
ac palne ceream, ipse potius nactus est philosophiam.
Antequam vero hinc abeam, examinanda mihi paulo enucleatius nonnulla sunt,
quae iis Galilaei verbis continentur: Non dice il Sig. Mario che quella dell'aurora
boreale sia in numero la medesima materia delle comete, la quale è necessario che
sia assai più rara e sottile che i vapori crepuscolini e che quella materia della
detta aurora boreale, atteso che la cometa risplende meno assai dell'aurora; sì che
se la cometa si distendesse, v. g., lungo l'oriente nel candor dell'alba, mentre il
Sole non fusse lontano dall'oriente più di 6 o vero 8 gradi, ella senza dubbio
non si discernerebbe, per esser manco lucida del campo suo ambiente
. Quae si suas
digerantur in partes, has ferme propositiones continent:
Prima, materiam cometarum non esse eamdem numero cum materia aurorae
et crepusculum, sed rariorem multo et subtiliorem;
Secunda, materiam hanc, quanto rarior fuerit, tanto minus lucere; cum eius
raritas probetur ex eo, quia minus splendet;
Tertia, cometam aurora et crepusculinis vaporibus minus lucidum esse;
Quarta, cometam in aurora et crepusculis non apparere, quia ab ambiente
lucido splendore superatur.
Hic vero quot dicta, tot errata censentur. In prima propositione quasi inter
se opposita ponuntur, non esse eamdem numero materiam, sed rariorem multo
ac subtiliorem; cum tamen maior vel minor raritas individualem substantiae
rationem mutare non possit, cum accidens sit. Sane cera, eadem numero, calore
rarescit, concrescit frigore; aqua ebullit eadem, subsidit eadem; fumus ipse,
dum ascendit, idem perpetuo rarescit magis. Haec universum. Illud ex Galilaeo
ipso: e corporibus odoratis multa emanant corpuscula; haec, dum magis ac
magis rarefiunt, domos ac vias implent; sunt tamen eadem semper numero
corporis illius odorati substantia. Potuit ergo cometae materia rarior multo ac
subtilior esse quam materia crepusculorum, quamvis ab illa ne numero quidem
differet.
Secundam positionem mihi interim sepono, usui mihi alibi futuram. Tertiam
vero et quartam simul expendam; quarum postrema praecedentis fundamentum
esse videtur. Ex eo enim quod cometa in aurora dispareat, infertur rarior eius ma-
teria, ac proinde etiam lumen debilius: nam unde Galilaeo cometam lucere minus
constat, nisi quia in aurora ipsa disparet? Neque enim video, quonam alio ex
pariter inferre licebit: disparent in aurora stellae; hae igitur rariori constant
materia, et lucent minus, quam aurora icona nota : planetae omnes, praeter Lunam, in


pagina successiva »
 
p. 429