BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 430

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


crepusculis clarioribus latent; ergo rariores et ipsi sunt quam vapores crepuscu-
lini, et languidius micant: contra vero, quaelibet candelae flamma, sui interiectu,
planetas et stellas videri non patitur; haec igitur flamma planetis ac
stellis densior et lucidior est icona nota . Novimus tamen, si vera fateri velimus, densiores
longe planetas esse, ac proinde crepusculinis vaporibus clariores: nam densiores
illos atque opaciores ex eo colligimus, quod lumen non transmittunt, sed
ea tantum parte splendent qua Solem respiciunt icona nota . Quod si densior planetarum
materia est quam crepusculorum, clarius illa splendescet quam haec, cum ex
secunda propositione constet, luminosorum materiam quanto rarior fuerit, tanto
debilius radiare. Si ergo nihilominus non cometae solum, sed etiam planetae in
aurora disparent, aliunde huius ratio petenda est, non ex eo quod luceant minus.
Falsa igitur est ea illatio: in media aurorae luce cometae disparet; ergo luci-
dior aurora est quam cometa. Quaero enim, quaenam aurorae pars ea sit, cuius
splendore cometae lumen obruitur. An forte illa quae ipsum cometam videtur
ambire? id enim significare videntur verba illa: per esser ella manco lucida del
campo suo ambiente
. Sed ambiens lucidus non obstat quin partes minus lucidae
videantur: nam solares maculae, et ipsae, si Galilaeo credimus, lucidissimae, in
lucidiori tamen Solis disco distinctissime dignoscuntur.
Quin et lunares maculae lucis non modicum habent; at nihilominus in eadem
Luna lucidiore conspicuae sunt. Idem, ut exempla desint, ratio ipsa persuadet.
Si enim ambiens lucidus sit, quidquid in eo lucidum minus statutum fuerit, vel
ipso lucis defectu se prodet. Dixisset saltem Galilaeus, ideo cometam in aurora


pagina successiva »
 
p. 430