BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 431

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


confundi, quod par utrique sit splendor; tunc enim, si id verum esset, lucis illa
parilitas lucida adeo similia internosci non sineret. Non ergo ambiens lucidius
obstare potest. Sed nunquid obstabit illa aurorae pars, quae oculum et cometam
interiacet? Nequaquam. Nam ex altissimis puteis, vel in ipso meridie, stellae
conspiciuntur, eodem tamen vapore lucido oculum inter ac sidera interlucente.
An non Galilaeus ipse, diem integrum, Iovem toto coelo fugitatem telescopio
insecutus est? et tamen inter Iovem et Galilaei oculos, etiam telescopio armatos,
idem ille perpetuo fulgebat vapor, qui inermibus ac nudis oculis intuenti Iovem
eumdem tegere videbatur icona nota . Nimirum, Galilaee, vis nosse uter clarius fulgeat,


pagina successiva »
 
p. 431