BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Cratylus » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 433

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae



Examen XXI.

Omissa vocali fabula, exaggerando volumini tantum adhibita, si quid ego in
hac Librae meae parte dixerim, quidque sibi maxime impugnandum foret atten-
tius inspexisset Galilaeus, haud ita longum instituisset examen, ac brevius multo
rem totam absolvisset. Sed nimirum, cum Simbellator multus in nummi alicuius
expensione fuerit, id ipsum argumento est, aut nihil aut vix quicquam iusto deesse
ponderi.
Summa igitur meae argumentationis haec est, qua cometam ex fumidis va-
poribus sive exhalationibus constare non posse contenderam. Imagines rerum
distinctae atque integrae ex laevibus tantum ac politis superficiebus redduntur;
at cometa, Galilaei iudicio, Solis imago fuit integra atque distincta; ergo ex
superficie aliqua laevi ac polita remitti debuit: sed vapor rarus aut fumida exha-
latio neque laevem neque aequalem habent superficiem; ergo ex his cometa
remitti non potuit. Haec, inquam, summa est ratiocinationis meae; in qua si
maior primi sillogismi admittatur, cui reliqua maxime nituntur, cum minor etiam
ex ipso Galilaeo sit vera, consequentia negari non poterit. Antecedens porro
adnexi enthymematis haud erat probatu difficile, tum quod laevor omnis ac poli-
tura ex unione ac constipatione partium existat, quae in huiusmodi fumidis ma-
teriis desideratur; tum vero maxime, quod experimento constat, nullam ex his
directe oculo oppositis distanctiam atque integram imaginem reddi. Ex his autem
ultima consequentia necessario inferebatur. Quare satis erat Galilaeo primi sil-
logismi maiorem propositionem, aut antecedens subsumpti enthymematis, falsum
ostendere, neque ulterius illi laborandum erat. Nihil igitur iuvat, imagines ex
aquis speculis ac roridis vaporibus remissas adducere, cum de his nemo ambigat;
nihil item, imagines mutilas, dispersas atque informes, etiam e nubibus, nebulis,
rarioribusque fumis, proferre, cum nos de integris, distinctis atque affabre deli-
neatis loquamur, qualis haud dubium fuit cometa. Si ergo ex hoc examine ea
tollantur quae nihil ad rem faciunt, quantulum tandem id erit quod mihi expen-
dendum relinquetur?
Videamus igitur, quid e tanta rerum, aut potius verborum, turba dictis meis
opponatur. Haec erat propositio diluenda: Imago integra atque distincta non
nisi ex laevius corporibus redditur. Parelia, inquit, quae integras Solis ima-
gines referunt, corpora rarissima sunt, sicca et nullius laevitatis icona nota . Lignea
aliqua regula, oblique inspecta, imagines rerum, alteri eiusdem extremo applica-
tarum, integras atque distinctas reddit. Vapores a Sole e parietibus educti, ei qui
in altero parietis extremo oculos statuat, imaginem alterius ex adverso adventantis


pagina successiva »
 
p. 433