BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 434

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


regerunt. Atqui, nec lignea regula laevis est icona nota , nec vapores huiusmodi su-
perficiem politam aequalemve habent: imago igitur integra ex rebus etiam non lae-
vibus redditur; quod negat Sarsius. Haec Galilaeus in summa.
At ego, primum, halonum, pareliorum atque iridum materiam siccam nul-
liusque laevitatis esse, diserte nego, Sidereus licet Nuntius affirmet.
Aio quippe, humentem potius ac roridam eam esse, ac proinde, quod aqueis
omnibus commune est, alicuius laevitatis. Hoc mihi vel illud unum persuadet,
quod non nisi in pluviis aut rorantibus nubibus irides fiunt, quidquid Galilaeus
sentiat; quod halones et parelia pluviarum imminentium argumenta philosophis
habeantur, ac propterea ab his adhuc inter impressiones humidas numerentur:
quamquam, quid hic nobis cum halone atque iride, quae Solis integrae imagines
atque distinctae non sunt? Vapores item illi, a Solee parietibus educti, nihil
sunt aliud, nisi humor quem e recenti pluvia paries imbibit. Hinc crebiores a
pluviis et densiores extrahuntur. Hi igitur, cum a superficie parietis non multum
discedant, sed eam quasi lambentes ascendant, aliam quasi superficiem eidem
parieti veluti superinductam constituunt, sed humentem et nonnullis laevitatis;
quae licet tanta non sit, ut e directo spectanti eius reddere possit imaginem,
oblique tamen intuenti reddit alienam: quod fieri possit, ex ligneae regulae,
oblique etiam inspectae, explicatione constabit.
Aio igitur, ligneam regulam, seu quamcumque tabellam, si dolata probe sit
atque e ligno praesertim duriori constet, oblique inspicienti laevissimam esse;
ac proinde nihil mirum, si integram atque distinctam reddat imaginem. Quod
ut apertius fiat, statuendum illud est, corporum asperitatem omnem aut
extuberantibus particulis, aut abscendentibus introrsum cavitati-
bus fieri icona nota : sed inaequalitas, quae partium illo dissidio, poris intersidentibus,
inducitur, haec earundem partium constipatione tollitur et laevatur. Nobis igitur
planas superficies e directo inspicientibus, quidquid in poris subsidit elatiores
partes dispergit atque seiungit, ac propterea quidquid imaginum in iis pingitur
concisum dispersumque diluitur; at vero easdem superficies oblique speculantibus,
dum quidquid cavum est ac depressum occulitur, nullo se prodente dissidio, ela-
tiores partes connexae nulloque intervallo seiunctae videntur, et laevorem simu-
lant, quo integras reddunt imagines. Caeterum aciem illa aspectus obliquitas
fallit: quas enim partes haec ipsa in unum congesserat, directus mox iterum
seiungit obtutus, et cavis iterum disiuncta lacunulis rarescunt elata, sicque,
laevore omni pereunte, dissipatae oblitterantur imagines. Idem etiam evenire
videtur in illa vaporum parietes lambentium superficie, si oblique inspiciatur;


pagina successiva »
 
p. 434