BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 436

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


attenuata. Quidquid autem sit de refractione, nos de reflexione integrae imaginis
loquimur.
Nunc quaedam attingam leviter, quae in huius decursu examinis mihi non
omnino praetereunda visa sunt.
Primum est: ea quae de Solis imagine e mari reddita, sive e tranquillo inte-
gra ac pura, sive e commoto dispersa late atque informi, eruditissime, tamquam
quid novum, protulit Galilaeus, mihi quidem iam pridem fuisse cognita; ac de
his ipsis publice multos ante annos in Romano Collegio disputatum, proposito
etiam rei totius emblemate utramque Solis effigiem referente, quae postea pictura,
parieti affixa, ad hunc usque annum testem se huius veritatis exhibuit.
Secundum est: ex Galilaeo, hoc loco, substantiam aetheream, utpote summa
perspicuitate praeditam, incapacem refractionum esse; quod equidem verum exi-
stimo. Videtur tamen repugnare iis quae idem Galilaeus habet, Epistola prima
de maculis solaribus ad Marcum Velserium: Venere, nel suo esorto vespertino,
ancor che ella sia di sì gran splendor ripiena, non si scorge se non poi che è per
molti gradi lontana dal Sole, e massime se amendue saranno elevati dall'orizonte:
e ciò avviene, per esser le parti dell'etere circonfuse intorno al Sole non meno re-
splendenti dell'istessa Venere etc.
Si ergo aetheris partes Soli circumfusas tanti
luminis capaces existimat, easdem refractionibus reflexionibusque obnoxias esse
necesse est. Viderit igitur Galilaeus, qua sibi ratione constet. Ego interim verius
existimo, caeli substantiam, lumini maxime perviam, nihil ad se lucis sensibilis
derivare; sed quam a Sole aliisque luminosis acceperit, illam omnem, nulla
obiecta mora, qua suo fertur nutu, libere euntem dimittere.
Tertium. Quoniam et illud addideram obieceramque Galilaeo, Si cometa non
ex alia elucet materia, quam e vaporibus huiusmodi fumidis, non in unum globum
coactis, sed, ut ipse ait, satis amplum caeli spatium occupantibus, omnique ex
parte Solis luce fulgentibus, quid tamen causae esset, cur ex angusto tantum
brevique orbiculo spectantibus semper affulgeret, Qua lege, inquit Galilaeus, aut
quo more, Sarsi, brevissimum orbiculum cometam dicis, quem Pater Horatius, Ma-
gister tuus, quadrata milliaria 87127 continere iam ostenderat? Scis, Galilaee,
qua lege, quo more? eo plane, quo tu Saturnum eiusque satellites minutissimos
globulos dixisti, in epistola supra ex Keplero recitata: senza che impedisca il
distinguere i suoi tre piccioli globi terminatissimi
: qui tamen, nisi fallor, aliquanto
grandiores sunt, quam cometa. Saturni certe apparens area, in media remotione
a Terra, iuxta recentiorum mensuras, milliaria quadrata 396859662 comprehen-
dit, ac proinde cometicam aream propositam continet quater millies quingenties
quinquagies quater. Illam tu aream exiguam atque angustam nominas, severus
postea in me Cato, quod cometam, tanto minorem Saturno, angustum brevem-
que orbiculum dixerim?
Quartum. Ut probet Galilaeus, iridem non in roridis tantum nubibus gigni,


pagina successiva »
 
p. 436