BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alexander Aphrodisiensis - Quaestiones » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 437

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


columbarum mihi obiicit colla, in quibus, etiam siccis, eosdem colores intuemur.
Sed meminerit, ideo me roridam nubem poscere, ut scilicet laevor superficiei
lumen repercutienti adsit; quod si aliunde laevor idem habeatur, facessere inte-
rim pluvias iusserim: Plumulae colombarum ac pavonum laevissimis constant
villis, atque ad lumen remittendum aptissimis, nec omnino carent perspicuitate;
nihil igitur mirum, si colores illos pariant. Addo tamen mihi probabile
admodum videri, colores illos non fictos atque inanes cum luce
nasci, cum luce pariter interire, sed stabiles potius ac veros esse, tum
quod ii non nisi in coloratis certa ratione columbis visuntur (in candidis enim,
v. g., nulla colorum varietas cernitur, sed in omni aspectu unus enitet candor),
tum etiam quod non iidem plumarum atque iridis colores sunt, immo nec iidem
columbarum omnium, nec omnium item plumarum: ut hinc merito suspicari pos-
sim, geminis plumulas illas tinctas esse coloribus, quorum alter extimam, intimam
alter partem infecerit; atque hinc, e diversitate aspectus, modo unum, modo alte-
rum singillatim videri, modo permistos in tertium quendam degenerare: quod
etiam in pannis versicoloribus accidit, qui, cum duplici revera colore constet,
utrumque e vario aspectu reddunt, ac tertium etiam ex utroque compositum non
semel ostendunt.
Sed praeterea, quicquid tandem inspexeris, inquit, seu lignum, seu saxum,
particulas in iis quamplurimis deprehendes, eosdem illos iridis colores minutis-
sime referentes
.
At qui particulas easdem attentius inspexerit, laeves omnino illas, perspicuas
etiam, ac lumini tum regerendo tum etiam refringendo aptissimas, deprehendet.
Quintum. Ut ostendat, ad cometam producendum non requiri corpus laevis-
simae superficiei, En tibi, inquit, exemplum aptissimum affero. Vitream sume
ampullam: huic tu pinguis alicuius materiae particulam aspergito, quam mox leni
digiti ducta per vitrum dispergas. Iam si accensam candelam huic ampullae ita
obieceris, ut quae ex vitro remittitur luminis imago partim puram partim oblitam
attingat ampullam, egregium cometae simulacrum intueberis. Pars enim purior
caput, pinguior barbam, referet.
At quid agis, Galilaee? nondum vides, quam male in rem tuam hoc exem-
plum cadat? Ampullae pars purior caput refert cometae. Esto sane: quid inde?
ergone hinc inferas, quod e re tua foret, Ergo ad caput cometae producendum
non requiritur laevis superficies? Non potes, quando oppositum omnino hoc
exemplo evincitur. Annon vides te tuis iaculis confici? nimirum pura ampullae
superficies laevissima est, et non nisi ex hac caput cometae emicat icona nota .


pagina successiva »
 
p. 437