BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Cratylus » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 385

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae

voluto usurparsi coloro che d'altre sue opinioni si son voluti far inventori. Marius
ergo id unum magno sibi decori ac laudi futurum asserit, si summa fide atque
iisdem plane lineamentis quibus ea acceperat a Galilaeo, suis auditoribus expli-
caret. Ego vero eum mihi refellendum duxi cuius essent dicta, non eum qui ea
retulisset. Atque, ut hac in re nihil a me minus urbane factum appareat, cau-
sam alio transferam, non absimili tamen exemplo. En tibi, in arte pingendi
(quando et hinc Marius suum desumpsit exemplum), si graphidem praesertim
spectes, Michaelem Angelum Bonarotum principem sisto; sunt tamen qui, ad
absolutissimi pictoris laudem, in illo colorum suavitatem, decorum in composi-
tionibus et in corporibus mollitudinem desiderent. Fac igitur Andream Sartium,
et ipsum inter artis principes numerandum, tabulam aliquam Bonaroti manu
pictam imitandam atque exprimendam sumpsisse, in eaque non solum lineamenta
illa vere egregia, sed, ut ipsum plane mentiretur auctore, colores, etiam illos
insuaves et asperos, lacertosa plus nimio corpora et tuberosa icona nota , gestus
fractos et indecoros, ita expressisse, similemque adeo tabulae tabulam finxisse,
ut esset tam similis sibi nec ipsa: an idcirco Andreae quisquam colores minus
belle digestos, torosos plus nimio homines, et inconditos eorum gestus, obiecisset?
Non, arbitror: sed Bonaroto ea vitio tribuisset, cuius erant vitia, quaeque, tam
belle expressa, laudem potius imitanti peperissent. Ita, dum quid alius de cometis
sentiret exposuit Marius, ut laudem non modicam meritus sit quod erudite ac
summa fide id praestiterit, si qua tamen in iis dictis minus probarentur, non
erant Mario tribuenda, qui eam tantum laudem aucupabatur, ut ea ad vivum,
sicut acceperat, explicaret. Haec ergo pro me, ut cum honestissimo viro in gra-
tiam redire liceat, cuius iacturam non nisi aegerrime laturus sim.
Lotharii nomen, inquit, inauditum adhuc, non nisi persona ac larva est alicui
imposita. Verum si quem tegit haec larva, non usque adeo immutat ut inter-
nosci attentius intuenti icona nota non possit. Sed nimirum conniventi nil prodest
lynceis esse oculis, et, perinde ac caeco, huic omnia in tenebris iacent: ubi illud
Tertulliani venit in mentem: Malunt nescire, quia iam oderunt; quod si sciant,
odisse non poterant, quando nullum in eo odii debitum depraehendatur
icona nota . Cui dicto


pagina successiva »
 
p. 385