BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Hbr » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 438

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae



Examen XXII.

Quoniam igitur ad integram Solis imaginem reddendam laevem requiri super-
ficiem iam multis ostenderam; in impressionibus autem vaporosis, ex quibus co-
metam existere innuere visus fuerat Galilaeus, laevor huiusmodi haberi non solet,
nisi cum, densiores, aquei multum habuerint; minus tunc easdem cometae for-
mando aptas affirmaveram, quod, utpote graviores, eo conscendere minime pos-
sint, unde cometae fulgent. His etiam illa addiseram: quod si quis nihilominus
affirmare audeat, nihil prohibere quo minus vapor aqueus ac densus vi aliqua
altius provehatur, ab eoque refractio haec atque reflexio cometae proveniat (nul-
lum enim aliud effugium patere videtur); cum longa experientia compertum
sit, quo rariora corpora fuerint magisque perspicua, minus ea illuminari, saltem
quoad aspectum, magis vero quo densiora et cum plus opacitatis habuerint; cum
cometa ingenti adeo luce fulgeret, ut stellas etiam primae magnitudinis ac pla-
netas ipsos splendore superaret, densior eius materia atque aliqua ex parte opa-
cior dicenda erit: Trabem enim eodem tempore, quod eius summa esset raritas,
albicantem potius, quam splendentem, nullisque radiis micantem vidimus. Verum
si densus adeo fuit vapor hic fumidus, ut lumen tam illustre ad nos retorqueret,
atque, ut Galilaeo placet, si satis amplam caeli partem occupavit, qui tandem
factum est, ut stellae, quae per hunc subiectum vaporem intermicabant, nullam
insolitam paterentur refractionem? Haec ego.
Sed negat, primo, Galilaeus, excidisse sibi unquam dictum adeo ineptum, va-
porese scilicet aqueos ac densos ad cometam producendum a Sole fuisse elevatos.
Sed neque id a me Galilaeo adscriptum; illam, ni fallor, loquendi formam
secutus sum: Quod si quis nihilominus affirmare audeat etc., ubi illud si quis latius,
credo, aliquanto patet quam unus Galilaeus.
Remotissimum quoque a vero illud est, inquit, corpora scilicet quo rariora
fuerint, minus in speciem illuminari. Nubes certe non minus splendent quam
montes e durissimo marmore, sint licet illae saxis rariores.
Sed meminerit hoc loco Galilaeus, quo de genere corporum loquamur, de vapo-
rosis scilicet ac fumidis, de iis, uno verbo, quae per aera ac caelum ipsum ad
Solem usque pervolant. Inepta igitur est hoc loco montium ac nubium compa-
ratio icona nota . Aio igitur, inter haec vapida ac fumida corpora eorum raritati ac tenui-
tati lumen quoque certa proportione respondere, ut, quo fuerint rariora, eo luceant


pagina successiva »
 
p. 438