BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 439

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


minus. Mentiar, nisi vox haec Galilaei est. An non is supra, examine 20, cometam
e rariori longe materia constare dixit, quam auroram, quod haec longe etiam
clarior appareret quam cometa?: La materia delle comete è necessario che sia assai
più rara e sottile che i vapori crepuscolini e che la materia della detta aurora
boreale, atteso che la cometa risplende meno assai dell'aurora
. Atque haec illa
fuit secunda positio, quam mihi ex illo examine in hunc locum seposueram.
Si ergo ex minori cometae luce maior eius tenuitatis et raritas necessario, ut ait
Galilaeus, infertur, constat ad raritas mensuram corporibus huiusmodi lucem
quoque distribui; quod hoc loco negavit Simbellator. Addo tamen, ne id quidem
mihi usque adeo compertum esse, nubes videlicet quovis monte clariores apparere,
si tamen montes pario et candido marmore constent parique aspectu Solis luce
feriantur: id ipsum et ratio persuadet. Lux enim, in corpora rariora incidens,
multum sui ultra corpus transmittit, neque tota reflectitur: cum ergo ea tantum
pars luminis ab oculo conspiciatur, quae ad ipsum regeritur, a corporibus autem
opacis et densioribus pene tota resiliat, hinc fit ut necessario illustrius, caeteris
paribus, apparere debeat opacum ac densum corpus, quam tenue ac rarum.
Neque illud admittit Galilaeus, cometam stellis primae magnitudinis ac pla-
netis ipsis fulsisse splendidius.
Quid mirum? Lectulo affixus eo tempore ac decumbens ex morbo, fenestras
non nisi provecto iam die pandere solitus est. Testantur tamen hoc ii, qui primis
illum diebus, summo mane, dubio adhuc die, intuiti, lucidioris aurorae aemulum
obstantes domorum parietes suo inaurasse splendore mirati sunt. Keplerus certe,
cum eumdem quamvis tantulum inspexisset, eo tamen splendore praeditum affir-
mavit, ut Lunae vigesimae septimae lucem exaequaret: at quae stella quisve
planeta tantum luminis ad nos remittit?
Sed demus, inquit, fumidum densumque vaporem eum fuisse, ex quo fulsit
cometa: non tamen hinc sequitur, huius materiae interpositu ingentes stellarum
refractiones locorumque mutationes existere debuisse. Radii enim, qui diaphanum
interpositum ad angulos rectos secant, non refringuntur; ex quo fit, ut refractiones
in sphaera vaporosa non nisi in maxima ad horizontem inclinatione contingant.
At cum Sarsius cometarum materiam in plaga remotissima ac proximam Soli
reponat, nullae ex illa haberi refractiones poterunt; cum, hac ratione, radii ac
species per illam materiam ad nos pertingentes, ad centrum veluti sphaerae ten-
dere videantur. Cum ergo haec asserit, non satis videtur intelligere quid refractio
sit, aut quomodo haec fiat.
Noverrime quid refractio sit, quave ratione fiat, aliorum esto iudicium; nihil
interim id moror. Illud unum satis habeo hoc loco quaerere, an maxima come-
ticae materiae distantia refractionem tollere possit. Scio igitur, si materia haec
in superficiem Terrae concentricam, non longe ab ipsa Terra, affundatur, refra-
ctiones non nisi in maxima radiorum inclinatione parituram, quod, ut Galilaeus


pagina successiva »
 
p. 439