Plato - Phaedo »
Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 441
Grassi, Orazio
Ratio ponderum Librae et Simbellae
Sed videamus, postremo loco, quanto aptius eos arguat, qui caelorum solidi-
tatem
ex eo impugnare solent, quia, si solida atque in singulis diversa caeli con-
starent
materia, et, quod inde consequitur, diversae omnes perspicuitatis essent,
perpetuo stellarum sedes ac loca multiplici radiorum refractione mutarentur.
Errant hi, inquit, et nulla prorsus haec ratio est; quia orbium illorum amplitudo
nullas patitur ad nos imaginum refractiones pertingere, quamvis superficiebus variae
perspicuitatis caeli constent. Ipsa namque caelorum amplitudo eccentricitatem
sentiri non patitur , perindeque est atque si in eorum centro constituti
essemus.
At ego, si eccentrici caeli sint diversaeque perspicuitatis, validissimum omnino
argumentum illud existimo, quod Galilaeo nullum est. Statuatur enim, primo, caeli
soliditas tanta, v. g., quanta est vitri aut corporis cuiuspiam durioris atque per-
spicui;
si ergo capax refractionis est caelum, iisdem subiacebit legibus, quibus
et vitrum. His positis affirmo, Galilaei dictum verum fortasse futurum in caelis
remotioribus; at vero in Lunae eccentricis ingentes adhuc refractiones siderum
existere posse, neque horum distantiam tantam esse, ut eccentricitatem sentiri
non patiatur . Sit enim eccentricus deferens Lunae epicyclum FECG, cuius
centrum B remotum a centro Terrae A semidiametris eiusdem Terrae decem,
ut ii statuunt; eccentrici autem ipsius semidiameter BC contineat Terrae semi-
diametros
44. Erit ergo centrum B a superficie Terrae remotum semidiame-
tris
9. Iungantur centra linea AB, et ad B ducatur ad angulos rectos IB se-
cans
circumferentiam ECG in C, et per C ex H ducatur radius HCD. Dico in
puncto C ab oculo H nullum sidus videri posse non refractum. Si enim videri
potest, videbitur radio HCD; sed, si ex trigonometria rationes ineantur, inve-
nietur
angulus HCB gr. 11. 34': radius ergo HC tantumdem a perpendicu-
lari
BC declinat: dum igitur ad medium diversae densitatis et perspicuitatis
transit, refringetur ea refractione, quae inclinationi gr. 11. 34' debetur, plus
minus, prout densius aut rarius fuerit medium ad quod transit. Huiusmodi autem
inclinationi satis sensibilis debetur refractio, ut ex omnibus opticae magistris
constat; refringetur igitur in C imago siderum: quod erat ostendendum. Atque
pagina successiva »
p. 441