BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alexander Aphrodisiensis - Quaestiones » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 442

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


hic quidem rigor adhibendus erit, si ratio tantum eccentricorum habeatur. Nam
si epicycli etiam in iudicium advocentur, ridiculum plane est ad eorum distan-
tiam recurrere, quae nullo modo refractiones impedire, ac proinde nulli adiu-
mento Galilaeo esse, potest. Si enim epicyclus Lunae, v. g. E, instar vitreae sphaerae
fuerit, in quacumque distantia inter sidera atque oculum reponatur, stellarum
ultra ipsum positarum radios oblique exceptos semper refringet. Radiorum autem
obliquitas et inclinatio in his epicyclis non intra terminos 11 aut 15 graduum
sese continet, sed ulterius longe progreditur, ut cuicumque opticis vel medio-
criter instructo perspicuum esse potest. Quare, si admittamus caelos diversae
densitatis et perspicuitatis et refractionis capaces, nihil proderit refractionibus
tollendis ipsa caelorum distantia, saltem in lunari eccentrico atque epicyclis om-
nibus; ac proinde inest adhuc adversariorum argumento vis sua. Sed fortasse
non venerant Galilaeo in mentem eccentrici omnes atque epicycli, cum audacter
adeo nullas refractiones ex orbium multiplicitate existere posse pronunciavit. Quo-
niam vero hoc etiam examine repetit Galilaeus quod supra iam dixerat, vapores
scilicet crepusculinos longe clarius micare quam stellas; monendus is mihi ite-
rum est, ne in re tam gravi sententiam adeo properet, sed suum in hac re tele-
scopium consulat, a quo audiet, Iovem vaporibus non solum crepusculinis sed
meridianis etiam clariorem esse, quando vel in meridiana luce, telescopii eiusdem
beneficio, cernitur.

Examen XXIII.

En antiquae iterum recurrunt querelae, et repetita toties accusatio, diluta
semel abunde. Nunquam asseruimus, inquit, cometarum materiam eandem esse
cum materia solarium macularum. At si non eamdem asseruistis, similem certe
esse voluistis: Anzi di simili sublimazioni di fumi, vapori, esalazioni, o di qual si
sieno altre sottili e leggier materie elementari etc.
icona nota
Quoniam vero cometae et solarium macularum materiam sursum ferri ad per-
pendiculum dixerat Galilaeus, quaesieram, quid illud postea esset, quod mate-
riam eamdem in orbem ageret circa Solem. Quid hic Simbellator? Existimat
Sarisus, tenuem aliquam materiam ad Solem usque recto cursu provectam, ibi a
Sole in gyrum agi non posse. Sed unde tibi, Galilaee, haec de me tam
absurda subrepsit suspicio? icona nota An quod quaesieram, a quonam vapores
illi, recto semper cursu, naturae ductu, tendentes, Soli deinde proximi agerentur


pagina successiva »
 
p. 442