Grassi, Orazio
Ratio ponderum Librae et Simbellae
hic quidem rigor adhibendus erit, si ratio tantum eccentricorum habeatur. Nam
si epicycli etiam in iudicium advocentur, ridiculum plane est ad eorum distan-
tiam
recurrere, quae nullo modo refractiones impedire, ac proinde nulli adiu-
mento
Galilaeo esse, potest. Si enim epicyclus Lunae, v. g. E, instar vitreae sphaerae
fuerit, in quacumque distantia inter sidera atque oculum reponatur, stellarum
ultra ipsum positarum radios oblique exceptos semper refringet. Radiorum autem
obliquitas et inclinatio in his epicyclis non intra terminos 11 aut 15 graduum
sese continet, sed ulterius longe progreditur, ut cuicumque opticis vel medio-
criter
instructo perspicuum esse potest. Quare, si admittamus caelos diversae
densitatis et perspicuitatis et refractionis capaces, nihil proderit refractionibus
tollendis ipsa caelorum distantia, saltem in lunari eccentrico atque epicyclis om-
nibus;
ac proinde inest adhuc adversariorum argumento vis sua. Sed fortasse
non venerant Galilaeo in mentem eccentrici omnes atque epicycli, cum audacter
adeo nullas refractiones ex orbium multiplicitate existere posse pronunciavit. Quo-
niam
vero hoc etiam examine repetit Galilaeus quod supra iam dixerat, vapores
scilicet crepusculinos longe clarius micare quam stellas; monendus is mihi ite-
rum
est, ne in re tam gravi sententiam adeo properet, sed suum in hac re tele-
scopium
consulat, a quo audiet, Iovem vaporibus non solum crepusculinis sed
meridianis etiam clariorem esse, quando vel in meridiana luce, telescopii eiusdem
beneficio, cernitur.
Examen XXIII.
En antiquae iterum recurrunt querelae, et repetita toties accusatio, diluta
semel abunde. Nunquam asseruimus, inquit, cometarum materiam eandem esse
cum materia solarium macularum. At si non eamdem asseruistis, similem certe
esse voluistis: Anzi di simili sublimazioni di fumi, vapori, esalazioni, o di qual si
sieno altre sottili e leggier materie elementari etc.
Quoniam vero cometae et solarium macularum materiam sursum ferri ad per-
pendiculum
dixerat Galilaeus, quaesieram, quid illud postea esset, quod mate-
riam
eamdem in orbem ageret circa Solem. Quid hic Simbellator? Existimat
Sarisus, tenuem aliquam materiam ad Solem usque recto cursu provectam, ibi a
Sole in gyrum agi non posse. Sed unde tibi, Galilaee, haec de me tam
absurda subrepsit suspicio? An quod quaesieram, a quonam vapores
illi, recto semper cursu, naturae ductu, tendentes, Soli deinde proximi agerentur
pagina successiva »
p. 442