BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Analytica posteriora » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 443

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


in gyrum? Ergo si quis ex te quaerat, quanam vi ferrum ad magnetem feratur,
erit tibi perinde atque si ferrum ad magnetem ferri non posse dixerit? Ergo si
quis etiam et illud interroget, quidnam illud sit quod iridem circinat et colorat,
idem tuo quidem iudicio fecerit asserenti, iridem neque in gyrum curvari nec
pingi posse? icona nota Immo vero, nisi me mea fallit dialectica, cum quis rei alicuius
causam inquirit, rem ipsam supponit. Si ergo id unum quaesivi, quid nimirum
illud esset quod vapores, sursum vi sua tendentes, circa Solem ageret, ex te saltem
supposui, illos et nutu suo sursum ferri, ac mox etiam circa Solem rotari icona nota .

Examen XXIV.

Sed ad geometricas tandem rationes veniamus, quibus, miserum me! quantum
mihi creavi negotii! in quas memet angustias indui! huic scilicet armorum generi
impar, et adhuc huius arenae imperitus. Dixeram, si cometa ex apparentium ima-
ginum genere sit, illum earum quoque naturam imitari debuisse, ut, quam in
partem Sol moveretur, in illam obsequenti mobilitate ferretur et ipse. Sic enim
iris, corona, et marinis aquis impressa Solis imago, spectra lucis inania, illud
perpetuo servant, ut, quocumque Sol agitur, illo sequantur aut praecedeant: quod
cum cometae non acciderit, hoc saltem argumento illum sese ex inanium simu-
lacrorum numero eximere potuisse. Hic vero, Si ergo, inquit Galilaeus, ostendero
cometam vani alicuius simulacri mores secutum, licebit, hac etiam lege, mihi eun-
dem inanium simulacrorum numero addere. Ita sane. Sit igitur, inquit, Sol
in H primum, mox elevetur ad G, perveniat deinde ad F; videbitur, ergo, primum
in mari radio AI, mox AC, tertio AD: at si huiusmodi radii non in superficie
maris terminati intelligantur, ut voluit Sarsius, sed ad caelum usque, ut par est,
producantur, respondebunt eiusdem caeli partibus L, M, N; ascendente igitur Sole
supra horizontem O, imago sub eodem horizonte aequis passibus descendet. Non
ergo in quam partem Sol fertur, fertur et Solis imago. Cometa autem huic ipsi
exemplo se similem praebuit, dum, Sole in austrum abeunte, in boream flexit;
idem igitur hoc nomine spectrum se inane probavit.
Nae ego in angusto deprehensus videri possim! per haec tamen ipsa, quae
fugio, tentabo fugam. Principio quidem, etiam hic se plus nimio exiguam prodit
simbella, dum positionem meam longiusculam, in partes tantum dissectam, plu-
ribus examinibus expendit; at vero si omnia dicti mei verba simul pensentur,


pagina successiva »
 
p. 443