BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plinius Caecilius Secundus, Gaius - Epistulae » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 444

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


facile constabit, nihil hic mihi a Galilaeo obiici, quod ipse mihi non propo-
suerim, atque etiam, ni fallor, diluerim, iis maxime verbis: Quod si quis
forte aliam reflexionis refractionisve regulam cometis tribuendam existimet, il-
lud saltem statuendum est, ut, quam semel admiserit motus legem, servet per-
petuo
: videram enim rationem haberi posse tum marinae superficiei BO, in
qua imago Solis, illo ascendente, accedere videtur ad B, ac proinde in eamdem
partem ferri in quam Sol movetur; tum etiam caeli sub horizonte latentis ON,
ad quod si referatur imago, Sole ascendente, illa descendet icona nota . Quare, ut huic
occurrerem obiectioni, illa subdidi: Fuerit ergo cometarum lex, non Solis motu
moveri, sed plane contrario; ut proinde dum hic in austrum tenderet, illi in
septentrionem aufugerent: debuerant iidem illi, Sole ad septentrionem redeunte,
in austrum contra, propter eamdem rationem, moveri
. Ut ergo constet, ne
hanc quidem legem servasse cometam, in eadem figura persistamus: in qua, esto
sane, Sole ex O ad F usque ascendente, eius imago descenderit ad N; ergo, ex
indicta lege, e contrario, Sole ad O iterum ex F descendente, imago ex N ascen-
det ad O. Cum ergo a die 22 Decembris, hoc est a brumali solstitio, Sol in
septentrionem iterum regrederetur, debuit noster cometa in austrum, unde disces-
serat, remeare, ut contrariis motibus, uti coeperat, cum Sole moveretur. Hic ta-
men constantissime eumdem motus tenorem in septentrionem servarit: ergo ne
hanc quidem inanium simulacrorum legem sibi imponi cometa passus est; nihil-
que proinde tam valido scilicet argumento Galilaeus evicit.
Praeterea, ex eiusdem vi legis id servat Solis imago, ut aequis semper pas-
sibus, in casu nostro, cum Sole progrediatur. Spatia enim OL, LM, MN, ab ima-
gine confecta, aequalia omnino sunt Solis gressibus OH, HG, GF: at in nostro
cometa nihil tale accidit. Hic enim, a suo exortu heliaco ad solstitium usque
brumale, Sole toto eo tempore gradibus tantum tribus in austrum dilapso, in
septentrionem gradus absolvit sexaginta; ut hinc appareat, quam scilicet mori-
gerum aurigae suo Soli se praebuerit. Hic ego nihil profero, quod in Libra mea
disertissime expressum videre non potuerit Simbellator, si legisset attentius. Sed
fecit fortasse quod solent nonnulli, et obiecta a me mihi, tacitis responsionibus,
protulit quasi sua. Sed enim meos ipse partus agnosco, vel sub aliena veste.
Obiicit praeterea, mihi formas loquendi, geometris inusitatas et minus pro-
prias, a me usurpatas: quod videlicet dixerim, Solem propius ad verticem C
actum, ad nos quoque propius accessisse, hoc est ad verticem mensoris A (nam


pagina successiva »
 
p. 444