BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Cicero, Marcus Tullius - De officiis » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 446

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


et ad punctum B, hoc est ad mensoris locum. In quem ergo, recidit illud:   Aut
Caesar, aut nihil?

Pergamus ad ultimum obiectorum. Si imago, inquit, Solem consequitur, ergo
Sol quoque suam consequetur imaginem. At videat Sarsius quid hinc demum se-
quatur. Ducatur linea OR, ad quam producantur radii DF, EG, IH, desinentes
in R, Q, P. Iam si Sol per lineam OR moveri intelligatur, in maris superficie,
imago nihilominus per I, E, D progredietur ad B, cum tamen Sol per puncta P, Q, R
re vera magis semper ab eodem puncto B recesserit. Sol ergo non suam insequitur
imaginem, sed ab ea refugit.
Ego vero non ad sudorem usque in hac impressione repellenda laboraverim.
Erit qui suum pro me pectus opponat, is qui cometam, per lineam DF sese agen-
tem, ad verticem tamen H propius semper accedere existimavit, quod caeli partes
N, L, M, per quas radii visivi aguntur, semper sint eidem vertici H propiores. Ita,
quamvis in nostra figura revera Sol in R remotior sit ab A quam in Q, quia tamen
pars caeli F, cui Sol positus in R congruit, propior est vertici A quam pars G, cui
respondet cum est in Q; ideo tunc etiam magis ad A accedere dicitur. Cum igitur
idem ambo dicamus, aut absolvat utrumque, aut utrumque damnet Simbellator.
Illud denique, quasi appendix, additur: quidquid a me dictum est, supponere
cometae materiam uno semper eodemque loco consistentem; at si haec moveri in-
telligatur, aliter philosophandum fore. Ego vero nihil de materiae huius motu aut
statu moveo aut statuo: affirmo tamen, motum rectum atque ad Terram perpen-
dicularem satis esse non posse; alii si motus addantur, aliter fortasse tunc phi-
losophandum. Hi ergo cum additi adhuc non sint, nihil erit cur novas difficul-
tates moveamus.

Examen XXV.

Quoniam vero similis saltem asserebatur cometarum materia eius ex quia irides
atque halones existunt, dixeram hinc sequi, debuisse etiam cometam in arcum
curvari, quod iridi et coronae accidit. Hic vero usque eo admirationis procedit
Simbellator, ut pene in stuporem abeat. Neque id mirum; de iride loquimur,
quae Thaumantias, hoc est admirationis est filia. Sed ad ipsam admirationis cau-
sam veniamus. Sarsius, inquit, quia irides atque halones in gyrum a Sole pingi
viderat, in circulum quoque curvari debuisse cometam asserit (adde, Galilaee,
quod subtices, Si ex eadem, qua illa, existat materia icona nota , immemor so-
laris imaginis mari ac stagnis impressae, solarium item per nubes proiectionum,
hoc est imaginum Solis minime circularium.


pagina successiva »
 
p. 446