BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Hbr » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 447

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


Equidem solaris imaginis aquis impressae immemor non eram; eius tamen
memoria nihil me, materiam levissimam atque rarissimam tractantem cometa-
rum, movit. Aqua enim densissima est, gravis, et, quod in rem nostram maxime
facit, unius tantum superficiei; iridum vero halonumque materia, praeter levi-
tatem ac raritatem, id habet, ut non quid continuum sit, sed, ex minutissimis
guttulis constans, tot superficies numeret quot guttas. Diversissima igitur mate-
ria est iridum, solarisque imaginis mari impressae: atque, hac saltem ex parte,
quod uni convenit, haud necessario competit alteri icona nota . Si ergo cometarum mate-
ria similis est materiae iridis, non autem marinis fluctibus; similior quoque iridi
futurus cometa est, quam solari imagini fluctibus marinis impressae. Proiectiones
autem radiosae Solis, velit nolit Galilaeus, in orbem a Sole profluunt, eumque,
si nubes permittant, veluti coronant icona nota : sursum enim ac deorsum et utrumque
proiiciuntur in latus. Marinae igitur imaginis exemplum ad rem non facit. Alte-
rum vero proiectionum solarium dictum meum suo etiam suffragio firmat.
Sed quid, quod in sua argumentatione Sarsius rem maxime necessariam omittit?
dispositionem scilicet localem materiae atque oculi? Ad iridem enim formandam
plana requiritur materiae superficies, eaque directe oculo opposita: si enim oppo-
natur oblique, nunquam iris pingetur; quia angulus A tunc illam superficiem
uno tantum in puncto continget.
Credideram equidem, magnis etiam viris excidere interdum ali-
quid posse, non usque adeo ad eius, quam profitentur, sapientiae limam expo-
litum; at vero tam absurdam vocem a Galilaeo expectassem nunquam. Ergone
ad iridem producendam requiritur materiae superficies plana? eademne
directe oculo opposita? At iris, nisi fallor, in pluviis gignitur; in quibus,


pagina successiva »
 
p. 447