BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 449

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


in primis non reperit. Verum nihilominus est, planum per iridis circulum ductum
directe semper oculo opponi; atque hoc fortasse Galilaeum decepit icona nota . At
planum hoc non est superficies extima rarissimi illius corporis, in quo iris for-
matur; sed illud sibi Sol ipse in tenerrimo atque obsequentissimo corpore, qua-
cumque opus fuerit, radio describit ac pingit. Si ergo cometae materia rarum
corpus est, nec continuum, sed multorum corpusculorum aggeratione compositum,
quibus etiam perspicuitas adsit; cuiuscumque tandem figurae extima eius super-
ficies fuerit, inveniet angulus A, qua intus qua foris, partes quas attingat, et
cometam circinet.
Sed iris, inquit, et coronae materiam requirunt aut Soli oppositam, aut
eidem iunctam; iunctam scilicet coronae, oppositam irides: cometarum autem
nullus quod sciam, aut iunctus, aut oppositus Soli unquam fuit.
Sed si rem aequa lance pensemus, inveniemus profecto, oppositionem seu
coniunctionem materiae, respectu Solis, nihil plane ad rem facere; cum tota cur-
vitatis illius ratio, in iride et corona, sola sit aequalitas anguli A, ex omnibus
eius circuli partibus constituti, ut optici demonstrant. Si ergo adsit materia eidem
angulo aequali semper in gyrum agendo, eadem semper in illo circulo reddetur
imago; aderit autem, si cometarum materia similis halonum aut iridum materiae
fuerit. Addo tamen, non temere saltem id asseri, cometas scilicet aliquando aut
soli iunctos aut oppositos fuisse. De hoc certe nostro non desunt, qui Soli iunctum,
primo in exortu, natum asserant. Quin auctor ipse cometici Discursus Soli quam
proximum primo statuit, sed non ante visum, quam ab eodem digressus oriretur
heliace. Praeterea, quemadmodum cometae ubi a Sole mediocri abfuerint spatio,
comam producunt in longum; ita fortasse, si quis alios crinitos undique atque
in orbem comatos diligenter examinet, inveniet eosdem, quasi Soli oppositos, eo
tempore fulsisse. Sic enim facilius Solis lucem in orbem remittunt, et cincinnos
circinant.
Marina igitur aqua nihil mirum si iridem spectantibus non ostendat: corpus
enim continuum est, atque unius superficiei; quare non erat, cur ea mihi veniret
in mentem, de corporibus non continuis, sed aggeratione multorum compositis,
cogitanti ac disputanti.
Sed et illud addiderim, quo etiam falsum comprobatur Galilaei dictum, quo
asserit, ad iridem producendam planam ac directe oppositam requiri superficiem.
Illud, inquam, addiderim, circulum nihilominus a Sole describendum, si superfi-
cies directe illi opposita non plana, sed hemisphaerica concava sit icona nota : tunc enim
angulus A, circa axem DI circumductus, eamdem semper attinget superficiem.


pagina successiva »
 
p. 449