BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 451

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


fide dignas; nihilque ex iis de parallaxi statui certo posse. Sed licebit, saltem
mihi, tantumdem fidei observationibus iisdem habere, quantum vel ille habuit,
qui ex illis inferri certo posse existimavit, non solum cometam Terrae proximum
non fuisse, sed ne sublunarem quidem: E finalmente, il volerla mantenere uno abbru-
ciamento e costituirla sotto la Luna, è del tutto impossibile, repugnando a ciò la
piccolezza della parallasse, osservata da tanti eccellenti astronomi con diligenza
esquisita
. Audin' quid ille dicat? Evinci igitur ex his observationibus potuit, come-
tam sublunarem non esse icona nota . Atqui id unum ex iisdem inferri voluit Magister
meus, ut cometa supra Lunam statueretur. Nam locum postea inter Solem ac
Lunam ideo illi tribuit, quia motus eiusdem cometae medius quasi inter utrum-
que, nec ita velox ut Lunae, nec ita lentus ut Solis, fuerat: quae etiam ratio
multum apud astronomos valuit ad locum planetis altioribus assignandum, in
quorum dimensione parallaxis vires suas amplius exercere non poterat.
Age igitur, quando productis iam tabellis id evincimus, per vos inanium simu-
lacrorum a Sole productorum eadem est parallaxis quae Solis: At observationes,
quas fide dignas, cum id vobis conduceret, esse voluistis, plerumque, quoad satis
est, maiorem cometae parallaxim produnt, quam Solius: cometa igitur inane spe-
ctrum a Sole non est.

Examen XXVII.

Dixeram, experientia constare, inania haec oculorum ludibria, irides, halones,
coronas et reliqua huiusmodi, et brevissimos habere vitae terminos, et parvo
temporis intervallo varias sese in formas mutare; nihil autem huiusmodi obser-
vatum in cometa, qui dies plurimos, motu semper ac mole, certa proportione,
decrescente, eadem figura ac specie constantissimum se praebuit. His illud obii-
citur, Solem cometarum parentem diuturnum esse; quare, si diuturnior aliqua
materia solaris luminis repercutiendi capax in caelo statuatur, ex qua deinde
existat cometa, hunc quoque fore diuturnum: sic, inquit, aurora quotidie rube-
scit, quod eius materia perpetua sit; Solis in mari species, eadem ex causa, quo-
tidie visitur.
Mihi sane dubium numquam fuit, an si materia inanium simulacrorum con-
stans fuerit, ipsa quoque simulacra diutius mansura sint: quia tamen quotidie
experimur, perpetua illa esse, quibus materia perpetua est; quibus autem materia
perpetua non est, sed vaga atque instabilis, his ne diuturnam quidem esse vitam,
sed brevissimo tempore interire; cum constaret cometae materiam perpetuam non


pagina successiva »
 
p. 451