BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Analytica posteriora » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 452

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


esse; reliquum erat ut ne diuturna quidem foret. Sic enim aurora, crepuscula
ac marina Solis imago perpetua sunt, quod maria, stagna ac sphaera vaporosa
materia constent non defectura; iris, contra, halones et coronae, quibus stabilis
materia non est, ne diem quidem integrum vivunt, nec ullum umquam huiusmodi
simulacrorum plures Soles videt, sed quo die, immo plerumque qua hora, nascitur,
eadem occidit. Cum ergo cometa non aurorae, non crepusculorum aut maris per-
petua constet materia, sed halones, irides et coronas imitetur, inter horaria is
quoque reponendus erit: quod si per multos fulsit dies, non inter vana simulacra
numerandus erit, cum illa, quantum experimento didicimus, aut vivant perpetuo,
aut vix nata occidant. Posse autem in caelo aliquid reperiri, quod diutius ad nos
lumen a Sole acceptum remittat, nemo est qui neget: sunt enim vero planetae
omnes; sed hi neque ex vaporibus aut halitibus siccioribus constant, nisi et horum
nos species fallit: quare et his similem ad tempus cometam dixi.

Examen XXVIII.

De cometae motu hic agitur: quaeritur enim an cometae motus per lineam
rectam et ad Terram perpendicularem progredi potuerit. Ubi, ut omnia paucis
expediam, pono (quod extra controversiam est) huius nostri cometae motum, ultra
verticem progressum, ad arcticum usque polum pervenisse. Cum igitur quaere-
retur, quaenam ratio aptior excogitari posset huius motus explicandi, allatus est
a Galilaeo motus perpendicularis ad Terram et rectus: sed motus hic, vel ipso,
qui illum induxit, teste, ne ad verticem quidem cometam perducit; ergo belle
minus in rem nostram hic cadit. Atque hic erat quaestionis nucleus, quem nec
potuit, nec poterit umquam, infringere Galilaeus. Reliqua nugae merae sunt et
querelae inutiles.
Dixeram, adeo certo constare, motum illum rectum ac perpendicularem satis
non esse ad motum cometicum explicandum, ut cum is maxime vellet, dissimu-
lare id tamen non potuerit; quam loquendi formam aequior aliquanto interpres
ita vertat: quando ben anco l'avesse voluto dissimulare, non avrebbe potuto. Sic
enim nihil affirmatur de dissimulatione, quasi id ipsum dissimulare vehementer
optaret, ut Galilaeus interpretatur.
At quid tu, Sarsi, ut nos geometriae plane ignaros ostendas, ea nobis falso
adscribis, quae ne cogitavimus quidem? Illa nostra vox est: Se la cometa si mo-
vesse di moto retto, ci apparrebbe muoversi verso il vertice
: tu vero eumdem,
hoc motu incedentem, ad verticem tandem perventurum dixisse nos asseris. Ergo
qui dixerit nautas ad polum navigasse, eos in caelum usque pervenisse, tuo iudicio,
dixerit.
Profecto, si Discursus cometici verba attentius aliquanto excutiantur, constabit,
non ineptam omnino mihi ex iis oblatam occasionem suspicandi, existimasse Gali-


pagina successiva »
 
p. 452