BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 386

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


etiam ipsius Simbellatoris consonant verba, quibus ideo nolle se ficti larvam hanc
nominis ulli detrahere, asserit, ut sibi hac ratione liberius licentiusque loquendi
sit potestas.
Verum, ut se res habeat, scio honestissimis etiam viris, si quando festiviores
acturi dies sese publico committunt, id moris esse, ut persona tantisper simulata
ludicro indulgeant operi. At vero in viis et compitis nuda fronte apertoque vultu
sese cum larvatis componere, et cum iis de dicacitatis palma contendere, ne-
minem credo deceat, nisi forte eum qui etiam nativum illud ingenui oris vela-
mentum abiecerit, quod honestis viris natura concessit, pudorem et verecundiam.
Minus igitur hoc ipsum eum decuit virum, quem genere honestum, moribus
gravem, aetate senem, professione philosophum novimus icona nota . Tamen qui Libram


pagina successiva »
 
p. 386