Grassi, Orazio
Ratio ponderum Librae et Simbellae
etiam ipsius Simbellatoris consonant verba, quibus ideo nolle se ficti larvam hanc
nominis ulli detrahere, asserit, ut sibi hac ratione liberius licentiusque loquendi
sit potestas.
Verum, ut se res habeat, scio honestissimis etiam viris, si quando festiviores
acturi dies sese publico committunt, id moris esse, ut persona tantisper simulata
ludicro indulgeant operi. At vero in viis et compitis nuda fronte apertoque vultu
sese cum larvatis componere, et cum iis de dicacitatis palma contendere, ne-
minem
credo deceat, nisi forte eum qui etiam nativum illud ingenui oris vela-
mentum
abiecerit, quod honestis viris natura concessit, pudorem et verecundiam.
Minus igitur hoc ipsum eum decuit virum, quem genere honestum, moribus
gravem, aetate senem, professione philosophum novimus . Tamen qui Libram
pagina successiva »
p. 386