BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Cratylus » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 453

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


laeum eo motu cometam ad verticem pervenire potuisse; cum ibi, praeter verba
a Galilaeo citata, addatur illud, precisamente verso il nostro vertice, quod ipsum
verticem attingi potuisse significare videtur; quod etiam sequentibus verbis con-
firmatur: il che non avendo ella fatto, ma declinato verso settentrione, quasi diceret,
At cum non praecise ad verticem venerit ibique constiterit, sed ulterius ad septen-
trionem progressus sit. Addo tamen, quia ex iisdem verbis non satis aperte illud
colligi videbatur, ideo ad a me non quasi ipsius dictum prolatum, sed quasi
suspicionem meam; ut indicant mea illa verba examinis 30 Verum, ni fallor, etc.
Dixerat praeterea, et confessus ingenue fuerat, is qui motum hunc rectum et
perpendicularem cometae tribuerat, non satis illum esse ad motum cometae expli-
candum; addendam propterea esse aliam causam. Ego vero, cum huius verba
referrem, non causam aliam, sed motum alium addendum dixi. Quare, Cur, in-
quit Galilaeus, cum causam aliam addendam diximus digressionis cometicae, vocem
illam causam aliam tu motum alium interpretaris, Sarsi?
Nempe, ut minime audenti animos adderem: satis enim apparebat quid vellet,
quidve timeret; neque ulla mihi laus esse poterat divinanti in re manifesta. Prius
enim is aperte dixerat: Quando la cometa non avesse altro movimento che il retto
e perpendicolare alla superficie del globo terrestre, cioè dal centro verso il cielo,
egli dovrebbe a noi parere precisamente indirizzato al nostro vertice
: ubi illa verba
altro movimento satis indicant quid tacite innuat, cum aliam postea declinationis
eius causam addendam asserit. Haud enim dubium, quin motum alium: id enim
postea optatur, quo prius cometam carere dictum fuerat: hoc est motus alius,
Quando la cometa non avesse altro movimento icona nota .

Examen XXIX et XXX.

In 29 examine nihil impugnat Galilaeus; nihil igitur tuebor. In 30 autem
ait, demonstrationem illam, qua ostenderam, cometam perpendiculariter a Terra
ad caelum sese inferentem ad verticem pervenire non posse, puerilem plane esse,
quod solis parallelarum definitionibus innitatur. Sed, si haec puerilia sunt, haud
graviora multo illa erunt, quae maxime examine 40 a Simbellatore afferuntur, quibus
intelligendis vel ipsa superficiei definitio satis est. Iam sumus ergo pares icona nota .


pagina successiva »
 
p. 453