BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Cratylus » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 454

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


Quamquam non inde existimo demonstrationum pondus pensandum esse, quod
e reconditis ac difficillimis pendeant: quin potius tunc sibi quisque geometrarum
felicius aliquid demonstrasse videbitur, cum ex ipsis principiis, naturae lumine
notis, id evicerit.
Unum addit Galilaeus, quo sibi fortasse non parum placuit; cui tamen assen-
tiri non possum. Si cometes, inquit, ex ipso mensoris loco in caelum perpendicu-
lariter feratur, tunc demum ad verticem perventurum affirmo. At si vim vocis illius
perventurum Simbellator expendat, intelliget id, quod uno in loco nascitur, non
dici ad illum pervenire. Motus ergo ab ipso vertice mensoris exorsus, semper in
vertice fuit, ac natus in ipso vertice: non ergo pervenire dicetur ad verticem.

Examen XXXI.

Quid hic non tentat, quid non molitur Simbellator, ut veritati fucum faciat?
Sed facile est illam nitori suo restituere. Nunc igitur, quod permagni interest,
statuamus quid illud sit quod quaerimus. Cometa per dies ferme 20 quotidie, in
suo circulo magno, tres circiter gradus percurrisse visus est. Quaerebatur iam,
num per motum illum rectum et ad Terram perpendicularem, nullo alio motu
addito, salvari potuerit hic aspectus. Et quoniam statuendus, exempli gratia, locus
aliquis fuerat, tum unde hic rectus vaporum motus inciperet, tum etiam unde
Solis lucem ad nos primo remitterent, et cometam producerent; posueram ascen-
sus primi locum Roma dissitum gr. 60, plagam autem, unde se nobis in caelo
aperuit, remotam a Terra semidiametris eiusdem Terrae 32. Sed exemplum hoc
plus nimio rebus meis accommodatum asserit Galilaeus, utramque distantiam im-
manem nimium queritur, et breviorem reposcit. Ego igitur, ne querelarum ansam
posthac arripiat, affirmo, nullam reperiri posse distantiam, sive ascensus primi
e Terra, sive primi aspectus in caelo, qua rectus hic et perpendicularis motus
cometam oculis nostris tres quotidie gradus, per dies multos, percurrentem osten-
dat. Satisne hoc aperte dictum? Hic saltus, hic Rhodus. Placet tamen etiam
singula refutare, quae causae praetexit Simbellator.
Nam quoniam eius figuram examinandam dixeram, me quasi ridiculum geo-
metram circino figuras metiri voluisse asserit. At ego figuras quidem expendendas
existimavi, non tamen circino, sed, quod geometrarum est, trigonometricis ratio-
nibus; quas si Galilaeus adhibuerit, inveniet a vero me nihil aberrasse.
Noveram praeterea, non easdem ubique motus cometici fore diversitates; et,
si Terrae proximus statuatur, futurum, ut magis inter se differant singulorum
dierum motus, quam si ponatur remotior. Noram tamen etiam, numquam exiguas


pagina successiva »
 
p. 454