BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Cratylus » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 455

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


esse posse horum motuum differentias, ubi motuum diurnorum quantitas tres
integros gradus per multos dies compleat. Verum quidem est, incedente per lineam
illam perpendicularem cometa, futurum aliquando, ut diei unius incessus ab in-
cessu alterius proximi parum differat: at id continget cum singulorum dierum
motus perexigui fuerint; non autem dum trium graduum iter expleverint. Quam-
vis ergo variae accidere possint apparentium cometae motuum diversitates, prout
is remotior aut vicinior mensori ac Terrae fuerit, numquam tamen ac nusquam
fiet, ut cometa per illam rectam lineam incedens diurnum motum graduum trium
per dies multos constanter servet; quod nostro cometae contigit. Frustra igitur
breviores distantias requirit Galilaeus, quando nulla assignari potest huic trium
graduum constanti motui explicando apta. Mihi sane, cum saepius id tentaverim,
numquam contigit invenire. Galilaeo igitur, artis huius magistro, libens volensque
permitto, assignet in Terra cometici ascensus initium, eiusque primo fulgentis a
Terra distantiam, quibus trium ille graduum quotidianus decursus aptetur. En
igitur, ut veritatis aestu flos ille logicae excoctus elanguit, et terrae afflictus
interiit! Sic enim ipse existimavit, Sarsii argumentum facile ab eo retorqueri
posse, qui vel florem olfecerit logicae. At ego ne ab eo quidem id praestari posse
existimem, qui logicae etiam fructum glutierit. Sarsii argumentum distorquere
Galilaeus potest, retorquere non potest, quando, sive exigua sive magna ea po-
natur distantia, numquam fiet ut motus cometici periodo accommodetur. Ego certe
eius arbitrio permitto, praescribere cursus cometici carceres et metam. Quare,
his ita explicatis, si iam me interroges, Galilaee: Ma, Sig. Lottario, se l'av-
versario dirą che la cometa non era tanto lontana a molte migliaia di miglia, e
l'osservatore parimente assai pił vicino, che farete voi del vostro sillogismo? che
ne concluderete?
vis dicam quid illaturus sim? Dicam mitissime: inferam te non
ita memorem esse. In vigesimo examine e Sinarum regno, aut minimum e Per-
side, cometae materiam ascendisse volebas: Sinenses autem quadrante toto Roma
distant, Persae sextante: nunc sexaginta graduum distantia tibi nimis ampla
videtur. Praeterea, in orbe cometario, a Terra dissito passuum millibus 470000,
tunc, ex me, cometam reponere placuit; nunc multo viciniorem Terrae statuis:
vides, credo, vaticinium meum eventu iam probatum. Libet hoc loco et illud ite-
rare: O miram loquendi iuxta ac sentiendi libertatem! o ductilem, o ceream
philosophiam!
Sed age, sit ut libet, vicinius multo Romae fuerit cometici ascensus initium,
multo igitur remotius erit ab Indis. Sed illis eadem quotidiani motus constantia
visa est: fac igitur illorum, non meum, illud esse argumentum; quaenam supe-
rerit evadendi via?
Male denique nos quoque adversus Aristotelem egisse pronuntiat, quod illo
reclamante cometam Lunae proximum statuerimus, atque inde postea immensam
eius magnitudinem intulerimus, cui, si flamma fuisset, ne tota quidem Tellus


pagina successiva »
 
p. 455