BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Cratylus » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 457

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


affirmaret, cum eo tempore editae sint, quo nulla futuri huius certaminis suspicio
inerat. Addo etiam, alterius cometae, seu Trabis, figuram eadem ratione expli-
cari non ita facile posse icona nota : illa enim duplici flexu curvata, cum totum sinum
plicaret ad Terram, summa tantum parte revolvebatur in caelum, et palmae seu
barbarae machaerae figuram simulabat, ut mirari quis merito possit, utriusque
flexurae eamdem vaporum rotunditatem causam esse potuisse. Scio tamen fieri
etiam posse, ut, per convexam vitream lentem rectam virgam inspicienti, eadem
partim ad Terram partim ad caelum curvari videatur; sed opposito prorsus modo
id eveniet: ima enim pars in caelum, summa flectetur ad Terram; at in cometa
in caelum summa pars, ima curvabatur in Terram.
Praeterea, non ita libere affirmari posse, vapores ubique Terrae sphaerice cir-
cumfundi, non ex astronomiae tantum magistris, quos Galilaeus non
audivit icona nota , sed ex magistra rerum experientia, immo ex ipso Simbellatore, dedu-
citur. Ab experientia illud habetur, nubeculas saepe candidas, vel media in nocte,
vertici fere imminentes videri, etiam in noviluniis, quas propterea multis a Terra
leucis distare necesse est, ut Solem aspiciant: quod ne Simbellator quidem neget;
quin potius addat, halitus tenuiores ultra sphaeram hanc vaporosam in summa
elevari ac suspendi non semel, immo perpetuo, atque ex his cometas quamplu-
rimos fortasse gigni, quos, utpote minutiores ac breviores vitae, non advertimus,
auroram etiam illam borealem, solarium praeterea macularum materia, per-
petuum voracissimae flammae pabulum, ab universo subministratum. Haeccine
laevem, tornatam aequalemque vaporum sphaeram alicubi altius quam alibi
elevari affirmat, se consulat; inveniet apud se fortasse unde ista deducat. Interim
norit Galilaeus, mihi in hac pugna nec labra contusa, neque usque adeo com-
minutos esse dentes cestibus (ut ipsi fortasse videtur) suis, nihil ut iam reli-
quum sit quod expuam; ac, nisi severior modestiae lex mihi praescripta provo-
catas strangulare argutiolas iuberet et iocos, non esset etiam nunc mihi difficile,
alieno malo risum ab lectore mercari. Sed iam cum Simbellatore ad 37 examen
propero.

Examen XXXVII.

Illud mihi primum, hoc loco, Galilaeo in memoriam revocandum video, quod
ipse, seu studiose seu negligenter, ut alia multa, mea in Libra praeteriit; inde


pagina successiva »
 
p. 457