BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Cicero, Marcus Tullius - De officiis » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 458

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


enim omnium ferme reliquorum examinum pendet solutio. Ego quippe, nonnullas
huius viri positiones revocaturus ad libram, illud ante praemiseram, nihil minus
ibi velle me, quam pro Aristotelis aliorumve placitis decertare; viderent alii,
verane an falsa ea essent; satis mihi futurum si ostenderem, admotas a Gali-
laeo machinas minus firmas ac validas fuisse, ictus irritos cecidisse. Noram enim
pleraque eorum, quae in Aristotele reprehenderentur, magnis re vera premi diffi-
cultatibus, ex quibus evadere haud ita facile quisquam possit; quaedam etiam,
ex iis quae nuper telescopii beneficio vidimus, tantum ponderis amisisse, ut pro
falsis plurimum habeantur. Non erat proinde animi mei illa mordicus tueri, quo-
rum in fide iam fluctuans, aut ab eadem plane iam profugus, idem animus dissi-
debat. Fuerit igitur instituti mei id unum ostendere, rationes nonnullas adversus
Aristotelem aliosque a Galilaeo allatas nihil prorsus habuisse ponderis, ac proinde,
nisi potiori impulsu decidant, stare adhuc illorum dicta inconcussa, neque in
posterum amplius casura. Haec tu, amice lector, memoria serva. Advertes enim
plerumque Galilaeum id unum conari, ut Aristotelis dicta falsa demonstret: qui
labor frustra suscipitur, dum id unum quaeritur, an ratio adversus illa a Galilaeo
allata valida sit. Nunc singula expendamus.
Dixerat Aristoteles, cometas tunc produci, cum elementaris altior regio plu-
rimum haberet exhalationum: cum enim omnis illa regio caeli latione raperetur
in gyrum, illo motu attenuati halitus illi simul incendebantur, et cometas for-
mabant. Negaverat Galilaeus fieri id posse: primum, quod caelum, utpote laevis-
simum ac politissimum, tenues adeo substantias secum rapere in gyrum non posset.
Hic ego, quamquam cometas nec flammas esse neque caeli latione rotari satis
intelligam, falsum nihilominus esse dixi, laevibus ac politis corporibus aerem
atque exhalationes non adhaerescere; quod si adhaereant, rapi etiam ad corum
motum necesse erit. Quid hic Galilaeus? Numquam asseruimus, inquit, laevibus
ac politis corporibus ignem aut aerem non adhaerescere
. Quid ergo illud est: E di
più, essendo l'essalazione di sostanza tenue e leggiera, non inclinata per sua natura
ad altro moto che al retto, ella non sarà rapita dal semplice toccamento della
tersa e liscia superficie del suo continente; ché così ne dimostra l'esperienza
?
Si ergo sequacitas nulla admittitur exhalationum ignearum ad caeli motum,
utpote laevissimi, nulla quoque tenacitas aut adhaesio admittetur: quidquid enim
adhaeret alteri, ad eius quoque motum moveri necesse est; ac propterea qui
sequacitatem negat, adhaesionem etiam consequenter tollit icona nota .
Sed et illud addiderat Galilaeus, caelestibus corporibus, utpote nobilissimis,


pagina successiva »
 
p. 458