BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alexander Aphrodisiensis - In De sensibus » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 459

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


non laevem solum, sed sphaericam, quae nobilissima est, figuram deberi, ac proinde
lunari concavo et rotunditatem et laevorem tribuendum: quod dictum cum expli-
carem, subdidi: Numquid ergo Galilaeus homines, caelo longe nobiliores, idcirco
teretes atque rotundos optabit? quos quadratos potius requiret sapiens.
Hic, lunari concavo rotundam ac laevem superficiem non ex meo sensu, inquit,
optavi, sed id Aristoteli, ex ipsiusmet dictis, obieci. Non erat igitur, cur hoc
Sarsius dictum, quasi meum, carperet, quando eiusdem Sarsii vox est, nihil, ex
Galilaei systemate, in caelo solidi inveniri.
Sit ita sane. At ego dictum illud, qua Aristotelis est, nihil Aristoteli obesse
iam ostendi. Laevor enim atque aequalitas caelestium corporum ideo ab eo exigi-
tur, ut caeli unius motus alterius alio conversi cursum ne remoretur: hoc autem
in lunari concavo locum non habet, cum hoc, fluida omnia a c sequacia continens,
hoc est regionem elementarem, nullam suo motui moram vereri habeat ex illa
superficiei asperitate atque inaequalitate. Sed me potior nunc petit machina.
Quaeris, Sarsi, si quis lunari concavo laevitatem aequalitatemque denegarit,
qua via contrarium suasursus sit Galilaeus. Audi igitur id ex eodem, si placet.
Ego quippe id constanter assero, laevissimam aequissimamque lunari concavo
deberi superficiem, si materia solida constet atque a sublunari distincta; si enim
sinuosa atque aspera fuerit haec superficies, non diu sibi, nec forma nec loco,
stellarum constabunt imagines; quae, dum ad nos per asperam defluerent super-
ficiem, innumeris pene modis mutari necessario cogerentur: ut accidit cum per
inaequalia fenestrarum vitra externa intuemur obiecta, quae, ad omnem oculorum
motum, et locum mutant et formam. Cum ergo huiusmodi mutationes non obser-
ventur in stellis, nihil in caelis asperum, oculos inter ac sidera explicari dicen-
dum est. Hic tu quid ais, Sarsi? Sudandum enimvero tibi est: meum hoc
dictum est, non alterius cuiuspiam; recens ac novum, non senio
ac situ obsoletum et plane subrancidum. Hanc tu, si vales, ma-
chinam dirue; evade, si potes icona nota .
Papae, quid hoc rei est? Galilaeus, qui nihil hactenus certo asseruit, qui
coniecturas tantum protulit, non sententias, signatis adeo verbis, nunc demum,
ac tam diserte pronuntiat? Bene est; non ero igitur posthac mentitus, cum hanc
illi sententiam adscripsero. Ego interim non diserte minus assero, si semper idem
sentiat Galilaeus, asperrimo quamvis lunari concavo, nullas in stellis observari
posse locorum mutationes: idque a me nullis ambagibus, more maiorum, sine
fuco ac fallacia dictum volo. Satin'aperte? Ad examen vigesimum secundum
redeamus. Ibi Galilaeus adversus eos, qui ex orbium caelestium excentricitate,
ac multitudine epicyclorum, immanes stellarum refractiones inferebant, haec


pagina successiva »
 
p. 459