BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 460

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


habet: La grandezza di essi orbi, quando ben tutti fussero diafani tra loro diver-
sissimi, non permetterebbe alcuna refrazzione agli occhi nostri, come riposti nel-
l'istesso centro di essi orbi
. Tot igitur excentricorum epicyclorumque multitudo
non alio distrahet stellarum species ac radios, sed ad oculos, si Galilaeo credi-
mus, perpetuo fidelissime transmittent. Fac ergo concavi lunaris superficiem ita
sinuosa undosaque superficie constare, ut partes tum prominentes tum absce-
dentes introrsum lunaris epicycli A servent sphaericitatem; tuberosa profecto
futura tunc est ea caeli superficies atque inaequalis; nulla tamen inde stellis
continget refractio; quando cavitates illae ac prominentiae ad lunaris epicycli
formam cusae sunt, ex quo nullam stellarum radiis refractionem provenire
posse tam scilicet apte demonstravit eo loco atque examine Simbellator. Hanc
tu, si vales, machinam dirue; evade, si potes icona nota . Ergone, Galilaee, cae-
lorum excentricitas, epicyclorum multiplex ac varius incursus, nullas modo re-
fractiones tibi paritura videbantur; nunc vero quaecumque inaequalitas, ad quam
longe minor sequatur radiorum inclinatio, refractiones immanissimas parit? icona nota
Hoc est camelum glutire, excolare culicem.
Sed quoniam argumentum hoc adversus Galilaeum ex ipsius tantum dictis
vim habet, caetera nullum, afferam quid ex me, dum Peripateticum ago, respon-
dere possim. Principio igitur aio, si quis eam solam in caelo asperitatem admi-
serit, quae iis partibus constet quas ipsa longinquitas spectantibus insensibiles
efficiat, nullas inde refractiones producendas. Idem in fenestrarum vitris contin-
get, si partes prominentes ipso spectantis abscessu insensibiles evadant, si cae-
tera perspicuae sint icona nota ,
Sed demus etiam, longe maioribus attolli montibus, deprimi vallibus, concavi
lunaris superficiem: nullae tamen inde refractiones provenient. Hoc ut apertius
fiat, meminerit Galilaeus, Peripateticum me hoc loco agere; huius autem scholae
hanc, inter caeteras, vocem esse, caelum quintam quandam essentiam esse, ab
inferioribus hisce natura et conditione diversam: addo ego, purissimam et defae-
catissimam, ita ut, dura licet ac solida, nullas radiis ac speciebus moras iniiciat.
Haec igitur luci se omnino perviam ac facilem praebet, nihil ab illa, publica-
norum more, pro traductione pulcherrimae mercis exigit; uno verbo caeli sub-
stantia, utpote purissima ac maxime perspicua, refractionum capax non est icona nota .


pagina successiva »
 
p. 460