BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alexander Aphrodisiensis - In De sensibus » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 461

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


Sed quid ego me hoc loco Peripateticum agere affirmo? Galilaei ipsius dictum
exposui: annon is supra, examine vigesimo primo, cum quaereret, unde nam
cometae coma existeret, quam ex refractione luminis ortam plerique contenderent,
haec habet: Qui non si può dire che la refrazzione si faccia nella sostanza del-
l'etere, la quale, come diafanissima, non è potente a ciò fare
?
Iam idem sentire Peripateticos de caeli substantia existimet Simbellator. Satis
enim intelliget, si caeli substantia incapax refractionum sit, cuiuscumque tandem
figurae ea fuerit, seu inaequalis seu plana, stellas semper nobis fidellissime osten-
suram: sive igitur leniter aspera, sive etiam montibus ac vallibus inaequalis
lunaris concavi superficies fuerit, nullam cognatae luci moram faciet, sed quasi
gradientem in suo libere ac celerrime vagari permittet. Quidquid autem lunari
concavo proxime continetur, ex nostrate licet constet materia, et proinde hac ex
parte specierum refractionibus sit obnoxium, rarum tamen adeo ac tenue est, ut
nullam unquam sensibilem parere refractionem possit, ne in obliquissima quidem
radiorum inclinatione. Cum ergo caelestis substantia lucem sistere apta non sit,
utpote purissima et summe perspicua, corpus vero contentum, tenuissimum raris-
simumque, nihil amplius habeat virium eidem luci remorandae; sint licet horum
corporum inaequales superficies, nulla stellarum continget refractio. Videat
nunc Galilaeus, quam pacate, nullo labore, sudore nullo, siccus
plane atque indefessus, machinam illam evaserim, qua mihi fu-
giendi vias omnes interceptas existimavit icona nota .
Quam ergo mihi hoc loco principii petitionem obiicit? Illa mea sunt: Lunae
concavum asperum esse potest, quia nulla ratio oppositum persuadet: nam quid-
quid caelis aliis asperitatem negat, illam huic permittit; neque enim verendum
est, ne corporis contenti tactu aspero lunaris orbis motus impediatur; quod
unum reliquis orbibus laevorem atque aequalitatem tribuendam ostendebat. Hanc
ipse rationerm subticet; id producit quod non quasi rationem, sed veluti corol-
larium, protuli; inique agit. Obiicit denique, ex illa lunaris orbis asperitate varias
stellarum refractiones consecuturas; ego nullas sequi posse iam ostendi, quod
caeli substantia, lucis quodammodo consanguinea et maxime perspicua, incapax
sit refractionum. Appendix autem et quasi corollarium dictorum est, cum addi-
tur, si talis admittatur asperitas in lunari concavo, melius servari corporum
omnium nexum, dum ea ratione superiorum motu melius inferiora cientur.
Asperum ergo licet caelum sit, non ideo deformes ad nos stellarum ferentur
imagines, non diddilient ad oculi motum, nec choreas agent, sed suis legibus
movebuntur.


pagina successiva »
 
p. 461