BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Hbr » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 463

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


asperitas permittatur. Hic ille: Ergo, quia pisces squamis abundant, pari ratione
inferet Sarsius, mare quoque universum squamosum esse debere. Ubi non semel
errat Simbellator: primo quidem, quia mari ac piscibus nulla assignatur com-
munis causa squamositatis icona nota , ac propterea non potest ex squamosis piscibus
squamosum etiam inferre mare; in caelis autem et sideribus communis causa
rotunditatis ac laevitatis assignatur nobilitas; ex quo fit, ut, cui maxime nobi-
litas competit, rotunditas ac laevitas maxime etiam convenire debeat. Valet igi-
tur, si causa rotunditatis est corporis nobilitas, ex pari nobilitate parem quoque
rotunditatem caelis ac sideribus tribuere. Nulla autem communis causa squamo-
sitatis, ut aiebam, piscibus ac mari affertur; ergo neque utrique squamositatis
tibuenda. Secundo, errat etiam in eo non mediocriter, quod, cum argumentum
meum a minori ad maius procedat, ipsius consequentia, e contrario, a maiori
progreditur ad minus. Meum illud est: Si caelum rotundum ac laeve est, quod
tamen veluti currus est Solis ac Lunae, quanto magis haec ipsa sidera laevorem
istum requirent, cum hoc ipso vehantur curru, ac propterea nobiliora censean-
tur? Galilaeus contra, Ergo, inquit, quia pisces squamosi sunt, mare quoque squa-
mosum erit. Nego consequentiam: neque enim quod nobiliori tribuitur, ignobiliori
quoque tribuendum est; nobiliores autem mari pisces sunt. Ego sane, non quia
Sol rotundus ac laevis sit, intuli laeve et caelum; sed contra, quia caelum, ideo
et Solem. At Galilaeus, quia squamosi pisces, ideo intulit et mare. Bis igitur in
hoc ridiculo risum, sed de se, movet icona nota .


pagina successiva »
 
p. 463