BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Hbr » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 464

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


Quod autem hoc loco iterum de refractionibus stellarum innuitur, ex inaequa-
litate lunaris concavi oriturus, satis id superque superiori examine refractum est.
Negat, praeterea, dictum a se unquam, stellas forma rotunda non esse; quod
a me quasi dictum illius allatum fuerat. Quid ergo illud est in Nuntio Sidereo:
Stellae fixae peripheria circulari terminatae nequaquam conspiciuntur, sed veluti
fulgores quidam radios circum circa vibrantes, atque admodum scintillantes; con-
simili tandem figura apparent, cum specillo et cum naturali intuitu spectantur?

Si ergo semper nulla circulari peripheria terminatae conspiciuntur, cur eas
sphaericas dixeris? icona nota Praeterea, eodem loco asserit, specillum accidentales ful-
gores a stellis auferre, sicque illarum simplices globulos, si tamen figura fueritn
globosa, augere
. Si ergo de stellarum rotunditate certus fuisset Galilaeus, nihil
erat cur de eadem ambigeret hoc loco: ambigit autem dum ait, si tamen figura
fuerint globosa icona nota . Ne igitur haec a se unquam neget dicta, quae cuique obvia
iam sunt, et posterorum memoriae, typographorum opera, consignata.
Praeterea, quoniam in Epistolis de maculis solaribus inter caetera id quoque
asserit Galilaeus, posse corpus solare solidum, ad motum tenuissimi corporis cir-
cumfusi, hoc est aethereae substantiae moveri, intuleram ipse: Ergo multo faci-
lius ad caeli solidissimi motum rapietur inclusum corpus tenuissimum atque
rarissimum, hoc est sphaera elementaris, cum usu atque experientia constet,


pagina successiva »
 
p. 464