BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 388

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


vel sub aliena fronte, ut Galilaeus existimat, licere voluerim, quam sibi ille
sub sua icona nota .
Nunc ad disputationem meam redeo: cui primum obiicitur, perperam in fronte
gestare Librae nomen. Me miserum! pro meo hactenus nomine mihi certandum
fuit: iam ne operi quidem meo tuta est nomenclatura, caelo licet indita. Sed
enim impressa nimis alte est, nec deleri amplius potest. Videamus ergo quas huic
nomini eradendo machinas adhibeat, atque ex his, si placet, primis caeterarum
coniecturam faciamus.
Nomen hoc, inquit, ideo operi suo imposuit Sarsius, quia, ut in praefixis eidem
operi versibus indicavit, cometam in signo Librae natum existimavit; quod et veri-
tati et Magistri illius dictis repugnat, quorum testimonio in signo Scorpii natus
asseritur
.
Sed age, citati a Galilaeo versus recitentur:
Dum minorum siderum ardentes globos
Dira Cometes lece caesariem explicat,
Gelidasque in Arctos igneam vibrat facem,
Quid ille Lances inter aequatas micat,
Primosque Librae consecrat vitae dies? etc.
icona nota
Inter aequatas igitur Librae lances natum cometam asserunt versus mei. Age
igitur, Galilaee, verax astrorum interpres, age, sidereae nuncius aulae icona nota , dic,


pagina successiva »
 
p. 388