BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Analytica posteriora » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 465

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


solidis ac duris difficilius motum imprimi, quam liquidis et tenuibus. Mare enim
atque aerem vel laevis aura commovet; saxum vero ingens, quamvis libratum
atque suspensum, non nisi validissimis flatibus agitatur icona nota . Si ergo Sol, durus
ac Solidus, tenuissimis aetheris affusi motu cietur, multo facilius elementaris regio,
tenuissimae corpus substantia, durissimi caeli motibus rapietur in gyrum. Hic
exilit Galilaeus; nec satis (quod pace illius dictum velim) intelligens quid dixerim,
Ergo, inquit, pari ratione concludet Sarsius, quia navis ad fluminis rapitur mo-
tum, ita quoque stagnum aut fluvium ad navis motum rapiendum
. Sed neque hic
nostrarum illationum dissimilitudinem advertit Galilaeus. Ego sane a minori argu-
mentabar ad maius, a maiori ipse ad minus. Mea illa sunt: Aetherea substantia
continens, sed subtilissima ac tenuissima, hoc est nullis pene ad impellendum
viribus, solare corpus contentum, sed solidum ac durum, hoc est minus mobile,


pagina successiva »
 
p. 465