BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 466

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


rotat tamen in gyrum ac rapit; ergo multo facilius caelum, quod et ipsum
continens est, sed durum ac solidum, hoc est magnis ad impellendum viribus,
exhalationes contentas et tenuiores, hoc est facile mobiles, secum suo motu
distrahet icona nota . Haec ego. At Galilaeus sic: Fluvius, liquidum corpus et conti-
nens, contentam navim, hoc est solidum corpus, suo impetu deorsum trahit. Bene
hactenus habet: recte aethereae substantiae rapienti fluvius et ipse rapiens, rapto
autem Soli navis opponitur; atque ut illic aetherea substantia continens est, Sol
vero contentus, ita hic continens fluvius, contenta est navis. Sed perge, ac vide
iam quid caelo continenti atque exhalationibus contentis opponas: Ergo navis
secum suo motu stagnum rapiet. Navim tu caelo continenti assimilas? at navis
respectu stagni contenta est. Mihi semper quod movet continens est, quod mo-
vetur contentum: tibi vero, primo, quod movet continens est, hoc est fluvius; mox
iterum quod movet contentum, hoc est navis: sic etiam, secundo, quod rapitur
contentum, hoc est navis; mox etiam quod rapitur continens est, stagnum vide-
licet. Nulla ergo parte illationi meae tua se similem probat: nihil ergo mirum,
si nulla sit icona nota .
Quidquid autem sit de iis quae postea subduntur, de motu solidorum ac
liquidorum, solida videlicet diutius impressum servare motum quam liquida,
quamvis haec facilius, difficilius illa eumdem concipiant; affirmo, nullum inde
rationibus meis detrimentum provenire. Esto enim: liquida, qualis est aer atque
exhalatio, tandiu solum motum retineant, quandiu moventi iuncta sunt; ergo,
si numquam absit movens, movebuntur perpetuo. At nunquam ab elementari
regione caelum movens abest: non erit igitur verendum, ne forte obdormiscente
motore exhalationes pariter conquiescant. Concentum enim caeli quis dor-
mire facit?
Sed sicuti ad navis motum, inquit Simbellator, velum tantum illud aqueum
fertur, quod navim proxime lambit, reliqua autem aqua resistit; ita ea tantum
exhalationum pars caeli motu rapietur, quae caelum proxime contingit, immotis
ac quiescentibus reliquis
. Non ita erit, Galilaee: sed ad caeli quidem motum
proxima tantum corporis contenti pars rapitur; at vero ad huius quoque prioris
partis motum adnexa ipsi alia feretur pars; mox etiam alia atque alia, quamvis


pagina successiva »
 
p. 466