BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ocellus Lucanus - De universi natura » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 467

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


motu semper tardiore, rapietur, ubi primum sui distensione atque deflexione vim
rapientis eludere ulterius nequiverit. Nam si ad solidi caeli motum pars exha-
lationum, hoc est liquidi corporis, proxima fertur, necesse erit ad huius prioris
exhalationum partis lationem agi illi proximam alteram; magis enim, etiam Ga-
lilaeo teste, liquidum liquido adhaeret, quam liquidum solido atque arido: ché
non è credibile che l'aria aderisca meno a una superficie umida che a una
asciutta
icona nota . Quod si maior, aut certe par, adhaesio est duorum liquidorum ei
quae liquidi ac sicci, maior erit adhaesio partium exhalationum inter se, quam
exhalationum ac caeli. Si ergo ad caeli motum prima exhalationum pars fer-
tur, ad huius etiam primae lationem secundam rapietur; atque ita de reliquis.
Quoniam tamen id habent liquida, ut distendantur facile atque densentur, non
aequis passibus partes omnes ferentur, sed, quanto a caelo rapiente magis abfue-
rint, tanto etiam tardius agentur. Hae enim, quandiu nonnulla declinatione
distensione aut contractione caeli vim rapientis eludunt, dum etiam nonnun-
quam Solis aliorumque planetarum occulta vi rarescunt, alioque distrahuntur
quam quo rapiuntur caeli motu, non aequa omnes feruntur celeritate. Argu-
menta autem Galilaei tunc solum vim aliquam haberent, cum quis caelum uni-
versamque elementarem regionem, caelo contentam, eadem velocitate moveri affir-
maret: id autem, quod sciam, nemo asserit. Esto igitur, liquida tandiu motum
servent, quandiu moventi adhaeserint: elementaris ergo regio, qua ex parte
caelo sese moventi semper adhaeret, ea ergo parte movebitur semper; huic autem
parti pars alia proxima non minus nectitur; huius ergo et illa motum, tardius
licet, assequetur. Ita tertia atque aliae pone sequentur, quanquam non passibus
aequis. His igitur Galilaei argumentis nihil adhuc Aristotelis doctrinae detri-
menti accidit.

Examen XXXIX.

Quoniam de solidorum ac liquidorum adhaesione agebamus, quaerit hoc loco
Galilaeus, quid adhaesionis nomine intelligi velim. Aio igitur, illum me nexum
corporum intelligere, quo fit, ut neque alterum ab altero omnino separari, neque,
contactu manente, moveri alterum, altero omni ex parte immoto, possit; atque
adhaesionem hanc inter duo liquida maxime, semper etiam inter liquida ac solida,
nonnunquam etiam inter solida tantum, sed rarius, reperiri. Quod igitur ad rem
nostram attinet, solida inter ac liquida semper reperitur hic nexus. Ita nunquam
in mari navis movebitur, quin ad eius motum aquae pars proxima moveatur,
quocumque tandem motu navis agatur.


pagina successiva »
 
p. 467