BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 468

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


Sed quid, quod illud ipsum velum aqueum navi proximum, quo illa quasi
primo vestitur, in ipso cursu, alterius adventu aquae, perpetuo mutatur? Non
ergo aquae illa pars navi proxima ita navi adhaeret, ut ab ea avelli non possit.
Nam si quis naviculam vino oblitam in mare propellat, vix quingentis passibus
emensis, absterso penitus mero, abstemiam sese olfacientibus exhibebit, et meras
redolebit undas. Sed quin tu pergis, Galilaee, ac maiora etiam addis? longo sci-
licet undarum affrictu piceum etiam tegumentum abstergi, ergo ne illud quidem
navi adhaerescere? icona nota mox etiam, abstersa pice, extimas tabularum partes exedi,
ergo neque illas tabulis reliquis adhaesisse? Ego vero intulerim potius, si quin-
gentos atque amplius passus in mari cymba sulcavit antequam vinum dilueret,
non igitur perpetuo mutari vestem illam aut velum, cui exuendo satis futurum
erat spatium cymbae longitudini aequale. Quin potius, vi multa opus fuisse ad
vinum illud detergendum, quis inferat; quando tantum spatii ac temporis emen-
sum est, antequam id advenientis incursu aquae tergeretur. Caeterum, si ex eo,
quod tandem vini vestigium omne obliteratur, inferre licet id navi non adhae-
sisse; idem, ut dicebam, de piceo tegumento, idem de tabularum extimis par-
tibus, quae longo aquarum appulsu corroduntur, inferri licebit: quae tamen nemo,
arbitror, asseret navi non adhaerescere. Nolim tamen, quasi a me prolatum, im-
pugnet Galilaeus, aquam semel navi adhaerentem nunquam ab illa in cursu
discedere: discedet plane, sed ubi assecuta diu fuerit; nec simul abscedet tota,
sed partim ac minutatim; ut vel sic testetur, non sponte, sed maiore vi actam,
navis se ab amplexibus distrahi.
Ut autem hanc ipsam aeris ac laevium corporum adhaesionem, de qua lo-
quebamur, aliquo ostenderem experimento; hanc inde satis constare dixeram,
quod, si lamina aliqua vitrea B aquae imponatur, natat, adhaerensque illi aer
aquam AC circa vitrum sese attollentem continet, ne diffluat et laminam obruat.
Negare id primum videtur Galilaeus; sed post quasdam verborum ambages
atque circuitus, nisi mecum falluntur qui id legerunt, disertissime concedit
quod prius negarat. Sic enim ille: Quanto alla piastra di vetro che resta a galla
tra gli arginetti dell'acqua, io dico che detti arginetti non si sostengono perché


pagina successiva »
 
p. 468