BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 470

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


depressiorem partem defluunt. Cum autem aer siccae adhaeret laminae, partes
aquae A, C nullo medio humore copulantur, sed aeris interpositu dissident, nec
propterea defluunt. Sic etiam siccis ac pulverulentis foliis incidentes
aquae guttae, in orbem coactae, consistunt, madidas vero frondes
nactae disperguntur, quia, qua parte madida contingunt folia, eorum
humori iunguntur icona nota , ac proinde, ad aequilibrium rediturae, subsidunt. Sola
igitur aeris et laminae adhaesio proxima atque immediata illa est, quae et lami-
nam sustinet et margines attollit in gyrum.
Denique, quoniam in hisce inferioribus rarescere perpetuo elementa alterna-
tim atque densari videmus, dixeram, ex rarefactione huiusmodi fieri posse, ut
dum ampliori extenduntur spatio prioris loci contemptis angustiis, altius evolent,
ac caelum ipsum, si qua obstet, premant, atque ex compressione illa maior con-
sequatur adhaesio; hinc enim fieri, ut dum politissima ac laevissima tabula aliam
aeque politam sustinet, si horizontaliter moveatur, impositam sibi aliam secum
trahat, cui tamen nullo alio vinculo nectitur, nisi pondere quo ab ea comprimi-
tur. Hic Galilaeus, experimento admisso, nihil illud ad rem nostram facere con-
tendit, quia hic de liquidis agimus, quae, cum facilius distrahantur in partes,
non illico ad unius partis motum moventur tota; in solidis vero, cum nequeat
pars moveri reliquis immotis, nihil mirum, si ad tabulae subductae motum etiam
superimposita moveatur. Verum nec ipse quidem idem in liquidis accidere assero,
quod in solidis; id unum contendo, compassionem scilicet adhaesionem aliquam
efficere corporum. Caeterum satis mihi superque est, si in liquidis ex hac com-
pressione adhaesio saltem partium solido proximarum consequatur, puta aquei
illius veli quo proxime navis vestitur, unde prima liquidi pars solidi motum imi-
tetur: primam enim postea alia atque alia, tardius licet, sequetur.
Sed quibus argumentis, inquit, Sarsius elementorum rarefactionem suadere co-
natur, haud difficilius iisdem eorundem arguet densationem. Ita plane utrumque
affirmat Sarsius: hic quidem rarescere, illic densari; rarescere iterum quae du-
ruerant, atque olim tenuata durescere. Neque mihi lepidum usque adeo caput
est, ut existimem, elementa, ab ipso mundi nascentis exordio, aeque secundum
partes omnes caepisse rarescere, quod quasi a me dictum hoc loco carpitur, ac
toto orbe omnique ex parte magis ac magis quotidie tenuari, ut tandem, in
omnem caeli plagam impressione facta, Lunae caelum, quasi bullam nimia in-
flatione disrumpant: quod nondum quidem accidisse, Galilaeus per iocum ait;


pagina successiva »
 
p. 470