BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Cratylus » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 472

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


maior est? neque Euclidianum illud saltem venit in mentem: Quae sibi mutuo
congruunt, sunt aequalia? At interior catini seu sphaerae superficies aeris con-
tenti superficiei congruit; sunt ergo aequales. Quod si forte catini superficiem
cum toto aere contento conferas, longe turpius erras: tum, quod superficiem cum
corpore componis, hoc est diversi generis magnitudines inter se confers, cum tamen,
ex eodem Euclide, ratio sit duarum magnitudinum eiusdem generis, corpus vero
ac superficies genere differant; tum etiam, quod in hac comparatione longe maius
semper sit corpus contentum, quam corporis continentis superficies.
Sic ille. Scio tamen positionis meae sensum neque Galilaeum, neque alium
quemquam eius similem, latere potuisse: satis enim apparebat, quid superficiei
nomine intelligi eo loco vellem, superficiem videlicet physicam, non mathema-
ticam icona nota , hoc est aliquid illi simile, quod in aqua navi adhaerente aqueum velum
Galilaeus appellavit, cui postea aliam aeris contenti superficiem, hoc est aeris
velum eiusdem crassitiei, conferrem; atque ideo non dixeram, superficiem catini
maiorem esse toto aere contento (somnium Simbellatoris illud est icona nota ), sed aere
proxime movendo, hoc est ipsa physica superficie aeris contenti. Hoc autem modo
si accipiantur superficies, semper continens maior erit quam contenta. Et quamvis
in catino etiam aperto id verum sit, non solum in operto, aut sphaera vitrea
integra; quia tamen in his magis separatur aer contentus a reliquo aere circum-
fuso, a quo quiescente veluti tenebatur ne catini motum sequeretur, ideo etiam
in operto catino, aut sphaera integra, facilior aeris inclusi motus existit, quam
in aperto. Nihil igitur Euclidi debeo, cum hic non mathematicarum, sed physi-
carum, superficierum fiat comparatio, neque superficiei et corporis, sed corporum.
Nunc demum Galilaei experimenta pensanda sunt, quibus conatur probare,
aerem catino inclusum ad catini motum non moveri. Quibus facilius refellendis


pagina successiva »
 
p. 472