BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 473

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


id unum prius ponendum est, quod toties a me iteratum fuit: hoc est, neque
halitus aut exhalationes lunari concavo inclusas eadem celeritate moveri qua
caelum ipsum; neque inclusum catino aerem eadem qua catinum velocitate ro-
tari, sed lentius multo; idque eo magis, quo illae a caelo, hic a superficie catini
continentis abfuerit. Hoc posito, nullam vim habent Galilaei argumenta; quae
id unum conantur suadere, inclusum scilicet catino aerem non aequali cum
catino impetu circumvolvi, quod ultro concesserim. Sic enim ille: Ut appareat,
inquit,
an aer ad vasisi circumducti motum rapiatur, dum id axi impositum suo
celerrime vertitur, candelas accensas duas sumito, quarum alteram internae super-
ficiei vasis affigito, alteram vero manu praehensam eidem superficiei proximam
teneto: tunc enim, si aer catini motum assequitur, atque (ut ipsius verbis utar)
se in alcun tempo l'aria anderà parimente con quello in volta, senza alcun dub-
bio, movendosi il vaso l'aria contenuta e la candela attaccata, tutto colla mede-
sima velocità, la fiammella d'essa candela non si piegherà punto, ma resterà come
se in tutto fusse ferma; ché così a punto avviene quando un corre con una lan-
terna, entrovi racchiuso un lume acceso, il quale non si spegne, né pur si piega,
avvenga che l'aria ambiente va con la medesima prestezza, etc.
Ex quibus appa-
ret, vim argumenti ex eo pendere, quod falso a me dictum supponit Galilaeus;
aerem videlicet, catino clausum, eadem ferri velocitate qua catinum ipsum. Ego
vero tum aerem tum etiam flammam tardius moveri volui icona nota : ad hunc
autem motum aeris tardiorem redarguendum, ineptum est Galilaei experimentum.
Cum enim candela catino affixa non possit catini motum non sequi, candelae
vero flamma non catini sed aeris motui attemperetur; si catinum feratur cele-
rius, aer vero tardius, celerius etiam movebitur candela quam flamma, atque
haec, ubi trahentem se candelam assequi amplius non possit, ab illa divulsa
extinguetur. Motum autem aeris, sed tardiorem, satis superque meum probat
experimentum: si enim alia candela accensa manu retineatur, cuius flamma non
longe ab interiori catini superficie absit, haec, ubi vas circumagi caeperit, in
eamdem quoque partem suam eventilabit flammam; haec autem eventilatio aliunde
oriri non potest, nisi ex aeris sese in gyrum agentis incursu. Hanc vero flammam


pagina successiva »
 
p. 473