BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius - De oculis » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 474

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


candelae, non catino affixae, sed manu retentae, ad catini motum in eamdem
quoque partem agi, non est cur neget Galilaeus: quod si experto sibi id minus
feliciter accidit, ideo factum existimem, quia nulla ratione res adeo invisa feli-
citer ei accidere poterat; accidit tamen iis, qui, aequiore animo id me praesente
experti, ipsimet candelam manu prehensam tenere catinumque agere voluerunt,
viri illustrissimi atque eruditissimi, quos inter Galilaeo carissimi numerantur
Virginius Caesarinus et Ioannes Ciampolus. Sed quid ego aliunde testes advoco,
quando Galilaeus ipse, vi demum veritatis adigente, aegre licet, concedit, ex allatis
a me experimentis inferri, aeris saltem partem vasi proximam ad illius motum
agi? quamquam, ne videatur manus dedisse, ex asperitate id catini nonnulla,
atque etiam inaequalitate, provenire asserit. Sed catinum illud nostrum aereum
fuit affabre torno excavatum, quale videlicet diligens artificis manus laevare ac
polire potuit. Si ne sic quidem acquiescit Galilaeus, ipsius curae esto vas aliud
usque adeo tornatum ac laeve inquirere, idque suo affixum polo ita statuere,
nihil ut amplius de superficiei asperitate aut partium inaequalitate ambigi possit:
meae enim tunc erunt partes ostendere, illius quoque circumductione aerem dis-
trahi, etiam flammae obsequentis indicio. At si vas huiusmodi nancisci nequeat,
constabit, aut propositum ab ipso experimentum, quod experiri nec ipse quidem
possit, aut experiri si possit quispiam, huic aerem catini motui se morigerum
ac sequacem praebuisse.
Haec ubi se diutius negare non posse advertit Simbellator, Sed demus, inquit,
ad concavi lunaris, atque etiam catini, motum rapi aerem proximum, cuius cras-
sities digiti mensuram non excedat: quid demum hinc inferat Sarsius?
Inferet, non
illum tantum proximum, sed alium etiam remotiorem, post aliquot evolutiones,
rapiendum: ut enim pars lunari concavo proxima ipsius caeli vi rapitur, ita alia
remotior, ubi prioris vim partis vitare, sui distensione, amplius non possit, quamvis
tardius, illam assequetur; neque enim minus una aeris pars alteri nectitur, quam
ipsi lunari concavo pars illud contingens; quod si haec illo nexu rapitur, rapientur
etiam reliquae. Id quamquam in catino adeo manifeste non cernitur, quia, si
id apertum fuerit, aer medius ab aere alio ambiente continetur ne motum eius
partis sequatur, quae utpote catino proxima ab illo circumagitur; si tamen aut
catinum vitrea lamina opertum fuerit, foramine tantum relicto ad candelam
immittendam, aut experimentum non in catino, sed in sphaera vitrea fiat, in
quibus aer inclusus magis a reliquo aere ambiente separatur, non erit necesse can-
delam superficiei proximam statuere; sed in partibus etiam a superficie remotis,
et medio proximis, sua eventilatione indicabit flamma, partes etiam aeris a super-
ficie remotiores rotari. Horum exempla in Libra satis exposui.
Sed esto, inquit; moveatur ad lunaris caeli motum quidquid illo continetur, ut
dictum est: quid illud Aristoteli proderit? Vel enim totum quiescit, atque ita incen-
dium excitari non poterit; vel totum rapitur, atque ita nulla erit attritio, sine


pagina successiva »
 
p. 474